Ex litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae et exemplis illarum, quas Dominatio Vestra Reverendissima ad ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ dedit, intellexi, quibus modis conceptum inter nos negotium Dominatio Vestra Reverendissima expeditum iri velit. Fiat in omnibus divina voluntas habeoque ea in re, quas possum, Dominationi Vestrae Reverendissimae gratias pro singulari illa in me benevolentia gratias. Quam omni studio officio atque gratitudine boni filii Dominationi Vestrae Reverendissimae sedulo rependere conabor.
Ceterum, mi reverendissime Domine, quod dominus ⌊Ioannes Tymmerman⌋ a me per transmissum ad me exemplum ⌊domini custodis⌋ manu et compositione scriptum postulavit, nondum mihi prosequi integrum est, priusquam ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ mentem sciamus. Ea pro votis habita, nulla in re voluntati Dominationis Vestrae Reverendissimae reluctabor neque ambigo, ubi eiusmodi conscriptio a me fieri debebit, quin status et conditionis meae Dominatio Vestra Reverendissima dignam habitura sit rationem et episcopum coram notario et testibus iurare non permittet, idipsum quoque antequam essem, qui ex misericordia Dei nunc sum, prius feci numquam, immo quantum potui per totam vitam a verbis ad iurandum spectantibus me continui. Nullique hactenus quam ⌊Pontifici Romano⌋ et ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ iuramentum praestiti, ante oculos semper habens, quod ⌊Christus⌋ Salvator noster docuit, ne iuraremus, hoc et ⌊divus Ioannes Antiochenus, quem Chrisostomum vocant⌋, in plerisque homeliis sancte et diffuse tractat, et ut a iurando Christiani contineant, multis sacris scripturis et rationibus persuadet. Profecto, qui fidei et honoris per manum suam obligationem non curaverit, facile et iuramentum contemnet. Si quid per fidem et honorem Dominationi Vestrae Reverendissimae scripto pollicitus fuero (eam, quaeso, de me et fide mea habeat Dominatio Vestra Reverendissima existimationem, quam hucusque omnes boni viri habuere semper) hoc ipsum non secus atque ea, quae animae meae salutem concernunt usque ad ultimum halitum sum observaturus. In eo tamen benignae prudentiae et pientissimo erga me animo Dominationis Vestrae Reverendissimae fiducialiter me submitto etc.
Adiunxi hic exemplum hoc ad me datum
inscriptionis ⌊domini custodis⌋, cuius copiam apud me retinui, cum frater meus Deo duce ex curia nostra bene absolutus ad Dominationem Vestram Reverendissimam redierit. Cum eo
mihi praescribet, quae in iis per me fieri velit, et ea omnia manu mea non gravate exarabo meque ut filium obsequentem geram in omnibus erga Dominationem Vestram Reverendissimam, cuius paterno favori me ex animo commendo Deumque precor, ut eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime incolumem et felicem conservet.