Letter #1495
Jan KOŚCIELECKI to Ioannes DANTISCUSBydgoszcz, 1536-07-03
received [1536]-07-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino et amico modis omnibus obser(vand)o or obser(vandissim)o⌈obser(vand)oobser(vand)o or obser(vandissim)o⌉
Reverendissime in Christo Pater et domine, domine amice meus gratiose et modis omnibus observan(d)e or observan(dissim)e⌈observan(d)eobservan(d)e or observan(dissim)e⌉.
Nobilis Christopherus Ossyeczkowski praesentium lator ex aliis necessariis mihi ob id singulariter carus, quod omnibus officiis aeque grate atque commode antiquitus merebatur mihi, huc venit cum amicis suis petens diligenter negotium suum occasione necis cuiusdam monachi Mathiae apostotae(!) Dominationis Vestrae Reverendissimae in gratiam commendari, quod quidem duplici ratione lubens facio. Prima quidem est, quod non dubitem me ex meis praedecessoribus ab illa vehementer amari, altera est priorum parentum reatu ita omnibus communis, ut facile sit homini et labi posse et errare paucosque esse, quos non eo modo obnoxios labecula singularis testetur privatim homines, quamvis autem Ossyeczkowski ipse certas suas excusandi facinor(is) presbitericidii rationes habeat, dignis iam forte testimoniis comprobatas. Non dubito tamen et Vestram Dominationem Reverendissimam re ipsa mature prius expensa officii sui debito ita sistere, ut a mentis suae instituto non facile flecti possit.
Utcumque tamen res habeat, putarem non negligendam praesenti temporis irreligiosam rationem, quae rem ecclesiasticam ita infrigidavit, ut credant potius gaudium homines angelis Dei super uno peccatore peccata deflente facilius fieri, quam alioquin austeritate canonum aliquem converti posse.
Rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, dominum singularem meum, dignetur ea gratia excipere Ossyeczkowski meum, ut intelligat commendationem meam AAWO, AB, D. 4, f. 82v sibi maxime usui fore. Intelligant et reliqui facinus hoc dolorosum sibi casu evenisse, quod inter alia officia mihi a Vestra Dominatione Reverendissima toties praestita ita erit mihi gratum, ut ei collocatum beneficium mihi ipsi reputabo. Experietur vicissim rebus suis omnibus me adeo devinctum fore, ut illius causa sum omnia non gravate obiturus.
Me in gratiam Vestrae Dominationis Reverendissimae ex animo commendo et cupio illam valere ex animi sui sententia.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Bidgostiae, feria secunda post festum visitationis Mariae, 1536.
Vestrae Reverendissimae Dominationis Ioannes Cosczyeleczki castellanus Calischiensis Bidgostensis, Schlochoviensis, Naklensis, Thucholiensis capitaneus