Letter #1475
[Ioannes DANTISCUS] to [Tiedemann GIESE]Löbau (Lubawa), 1536-06-04
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverende Domine, amice et frater carissime. Salutem a Domino Deo et omnem Dominationi Vestrae precor felicitatem.
Non arbitror Dominationem Vestram oblitam esse, quod aliquando se huc ad me venturam superiori anno Marienburgi promiserit. Cuius rei se ad praesens commoda obtulit opportunitas, quandoquidem pro Dominica Sanctissimae Trinitatis quandam pauperem consanguineam meam cuidam hic ex meis civibus nuptui trado, ad quas honestandas nuptias, rogo, Dominatio Vestra non gravari velit huc se ad statutum diem conferre. Hospes mihi gratissima futura. Meminerit etiam, quod idem in nuptiis fratris Dominationis Vestrae Gdani ante duos annos, si recte recordor, fecerim. Quod ut mihi Dominatio Vestra officium rependat, fraterne oro et pro iure amicitiae nostrae postulo. Quae felicissime valeat.
Ex castro Lubaviensi, 4 Iunii anno Domini M-o DXXXVI.