Non arbitror Dominationem Vestram oblitam esse, quod aliquando se ⌊huc⌋ ad me venturam superiori anno ⌊Marienburg written over i⌈igg written over i⌉i⌋ promiserit. Cuius rei se ad praesens commoda obtulit opportunitas, quandoquidem pro 1536-06-11⌊Dominica Sanctissimae Trinitatis1536-06-11⌋ quandam pauperem consanguineam meam cuidam hic ex meis civibus nuptui trado, ad quas honestandas nuptias, rogo, Dominatio Vestra non gravari velit ⌊huc⌋ se ad statutum diem conferre. Hospes mihi gratissima futura. Meminerit etiam, quod idem in nuptiis ⌊fratris⌋ Dominationis Vestrae ⌊Gdani⌋ ante duos annos, si recte recordor ms. at(!)
⌈oror ms. at(!)
⌉, fecerim. Quod ut mihi Dominatio Vestra officium rependat, fraterne oro et pro iure amicitiae nostrae postulo. Quae felicissime valeat.