Letter #1468
[Mauritius FERBER] & [Ioannes DANTISCUS] to Sigismund I JagiellonHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-06-01
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissime et invictissime Rex et Domine, domine noster clementissime. Humillimam orationum servitutisque nostrae perpetuae commendationem.
Vidimus superiori die scripto, quae per legationem nomine caesareae maiestatis ad illustrissimos principes: Saxoniae ducem electorem, langrabium Hassiae, duces Lunenburgenses et ad ipsum serenissimum electum Daniae regem sunt perlata. Molimina praeterea eorum, qui a caesarea maiestate domui Burgundiae apud Belgas praes{t}unt, quibus sub praetextu illustrissimi comitis palatini Rheni Frederici , regna illa maritima angustiasque eas, quas Sund vocant, unacum omni navigatione in suam potestatem redigere omniaque commercia pro suo disponere arbitrio conantur. Quod si illis succederet, illorum esset praescribere leges commodareque ac incommodare, quando illis liberet regnis et dominiis Serenissimae Maiestatis Vestrae , maxime autem, cum Ordini Cruciferorum adeo sint addicti, haberetque Serenissima Maiestas Vestra semper praesentem hostem in foribus. Qui eorum conatus ne vires acquirant, omni ope est adnitendum facileque, ut arbitramur, in fumum convertentur, si serenissimi electi regis Daniae studium et institutum, quod hucusque satis feliciter cessit, in medio cursu non destituetur. Cumque iam Serenissima Maiestas Vestra bene facere huic principi coeperit eamque ob id amicitiam cum eo iniverit, quae vel numquam dissolvi et cuius ipse vix umquam esse immemor poterit, fideliter pro debito nostro Serenissimae Maiestati Vestrae consulimus humillimeque obsecramus, ut pro sua incomparabili prudentia in regnaque et dominia sua clementia et gratia singulari has adversariorum machinas et electi regis Daniae statum in hoc rerum turbine satis prosperum apud se dispicere atque reputare modisque, quibus potest, commodioribus ipsi serenissimo electo Daniae regi , amico et fido vicino, consilio et opera, vel saltem benigna et favoris plena consolatione, qua in spem fieret erectior, adesse velit. Quod sic pro debito et fide nostra in notitiam Serenissimae Maiestatis Vestrae fideliter atque suppliciter deducendum existimamus. Cui nos in eius gratiam regiam humillime commendamus Deumque oramus, ut eandem Serenissimam Maiestatem Vestram contra omnes suos hostes in victoria semper felici atque in prosperrima valetudine quam diutissime conservet.
Ex castro Heilsberg, prima die Iunii MDXXXVI.