» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1463

[Ioannes DANTISCUS] to Fabian [WOJANOWSKI (DAMERAU)]
Löbau (Lubawa), 1536-05-31


Manuscript sources:
1office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 103 (b.p.)

Prints:
1AT 18 No. 194, p. 225-226 (in extenso; Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 244, p. 103

Carissime Domine Fabiane. Salutem tibi et omnis boni precor accessum.

Litterae tuae novissimae gratae mihi fuerunt plurimum, ex quibus intellexi te magnificum dominum curiae magistrum, oratorem serenissimae maiestatis regiae secuturum. Quod mihi non parum placuit, cum XL ducatos in singulos menses, ut scribis, tibi deputatos, satis commode cum uno equo seu mula et duobus, quos vocant lacayos, in curia caesaris subsistere poteris, non tamen thesaurisabis. Satis erit, ut negotia tibi commissa recte curando eam patientiam habeas, quo usque Dominus cum tempore aliter provideat. Tu meministi, ut reor, quae tibi, cum ex Lira iremus, sum vaticinatus. Ad prosequendum tibi numquam opera mea, quam praestare potero, deerit. Si nondum exivisti, precor tibi ituro faustum iter faustioremque reditum. Non est, quod tibi debeam iniungere, cum ad curiam caesaris et ad veteres nostros amicos et socios veneris. Scis quidem, quas salutes et commendationes omnibus meo nomine dicere debeas. Vale mihi carissime Fabiane felicissime et aliquando in written over memeinin written over me hoc me orbis angulo litteris tuis invise.

Ex castro meo Lubaviensi, ultima Maii anno Domini M-o DXXXVI.