» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1461

Ioannes DANTISCUS to [Kulm (Chełmno) Chapter]
Löbau (Lubawa), 1536-05-31


Manuscript sources:
1rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 96 (t.p.)
2excerpt in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1536, f. 59r-60v

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 227

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Ioannes Dei gratia etc.

Venerabiles Domini, Fratres in Christo carissimi, salutem in Domino et omnem felicitatem.

Cum superiori die inter alias schedas obiter quaedam de proventibus nostris , quam diu legatione apud caesaream maiestatem fungebamur, exposita esse comperiebamus, ad quae numquam vel a vobis requisiti assensum nostrum praebuimus, mirari coepimus, qui factum sit, ut quae pro fabrica pontis et aliis exposita sunt, omittamus, quod tam magnam pecuniae nostrae summam sine scientia et voluntate nostra domino olim Francisco, praedecessoris nostri in Christo defuncti cancellario et domino Thomae, oeconomo Castri nostri Antiqui, dare ausi fueritis, cuius rei rationem a vobis postulamus. Quod si forsan praedecessoris nostri ultimam dispositionem asserere volueritis, oportuisset utique illam a nobis visam et confirmatam fuisse, priusquam proventus e[t] pecuniae nostrae a vobis ad eum modum cuipiam fuissent distributae. Quod cum factum non sit compertumque habeamus, praesente hic magnifico domino palatino Pomeraniae, qui ex relictis pecuniis iis, qui servit[ium] satisfecisse fertur, nullum a praedecessore nostro testamentum conditum legitime fuisse, quod si etiam esset, in successorem extendi neque aliqua in parte obligare me posset, a vobis paterne poscimus, ut pecunias nostras a vobis sine permissione nostra in usus il[lo]rum, quibus bene voluistis conversas, nobis restituatis, quandoquidem neque debita pro praedecessore nostro, neque cuiquam stantia illi et non nobis praestita solvere ac rependere astri[c]ti esse volumus vel debemus. Bene in Christo valete.

Ex castro nostro Lubaviensi, ultima Mai M D XXXVI.