Letter #1451
Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUSBologna, 1536-05-13
received Thorn (Toruń), [1536]-11-25 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et administratori Pomesaniensi, domino gratiosissimo.
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime, servitiorum meorum humilem commendationem.
Scripsi multotiens post discessum meum Dominationi Vestrae Reverendissimae, hactenus autem nullum responsum ab ea accepi. Ascribo id multitudini negotiorum Dominationis Vestrae Reverendissimae et loci longinquitati, neque enim mihi persuadere possum gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae, qua me praesentem prosequi solita est, in absentem imminutam esse. Orator serenissimi regis Poloniae, magnificus dominus Petrus Opalinszki hic fuit, discessit vero 6 huius, sequens curiam caesareae maiestatis, quae duobus diebus, ni fallor, antequam dominus orator hinc discederet, ex Florentia Lucam versus se contulit, inde fertur recta profectura Mediolanum ad exercitum. Habet iam maiestas sua 20 milia Germanorum militum et feruntur adhuc plures conscribi, 5 milia Hispanorum veteranorum, quos secum in Urbe habuit, maiestatem eius praecesserunt. Hodie hac 4 milia Italorum ex regno Neapolitano transierunt. Rex Galliae magnum fertur habere exercitum, ad 80 milia hominum. Speramus imperatorem non minorem habiturum, satius tamen fuisset eam vim converti in Turcam, communem Christiani nominis hostem, quam sic inter se ipsos conflictare. Cuius vero culpa fiat, Dominatio Vestra Reverendissima ex oratione, quam maiestas caesarea in praesentia summi pontificis et cardinalium habuit, cuius exemplum his adiunxi, intelliget. Deus optimus maximus maiestati eius, quae se et regna sua defendere cogitur, aderit. Marchiones Brandenburgenses Ioannes Albertus et Fredericus una cum episcopo Brixiensi ex Roma per Lorethum et Anchonam huc redierunt, opinati enim fuerunt imperatorem hac iter facturum fuisse, hodie vero discesserunt. Barthel Preusse petiit se cum servitiis suis in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae plurimum commendari, quem una mecum, cum id ipsemet ignarus scribendi facere non potuit, gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae humiliter commendo. Eamque multos in annos cum augmento dignitatis et status sui felicissime valere cum tota sua domo valde cupio.
Datae Bononiae, 13 Mai 1536.
Dominationis Vestrae Reverendissimae servus Martinus Nibtschicz scripsit