Scripserunt mihi illustrissimi domini comites Phrisiae Orientalis[1], quibuscum mihi in aula caesareae maiestatis non parva et iniucunda fuit consuetudo, quae vero a me postulant ⌊⌋ suis, quas hic adiunctas mitto, complexi sunt. Quod si Serenissimae Maiestati Vestrae videbitur quippiam illis esse respondendum, praestare quidem hoc possunt, quod pollicentur, iubeat mihi praescribi, dabitur a me opera, ut eis cumprimis respondeam.
Quae hic aguntur et in rem Serenissimae Maiestatis Vestrae expedire apud me expenderim, quaeque et nova et non admodum nova his diebus acceperim dignaque scientia Serenissimae Maiestatis Vestrae reverendissimus ⌊dominus episcopus Plocensis⌋ putaverit, ex meis tumultuariis Serenissimam Maiestatem Vestram certiorem reddet simulque pro me orabit,
cf. Vulg. Lc 16.3 : ait autem vilicus intra se ‘quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem, fodere non valeo, mendicare erubesco’ ⌊fodere non valentem mendicareque erubescentemcf. Vulg. Lc 16.3 : ait autem vilicus intra se ‘quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem, fodere non valeo, mendicare erubesco’ ⌋, qui prius innumeris a Serenissima Maiestate Vestra beneficiis sum dotatus, parvam eleemosinam. Quam assecutus longe devinctiorem pro longaeva salute et incolumitate Serenissimae Maiestatis Vestrae felicitateque perpetua me ad orandum esse sentiam Deumque, quod facio, sedulo oro, ut eandem Serenissimam Maiestatem Vestram, cui me supplicissime commendo ⌊orbi Christiano⌋ nobisque omnibus quam diutissime felicissimeque regnantem atque contra omnes hostes triumphantem in prosperrima valetudine custodiat et tueatur.