Quod iam aliquot humanissimis Dominationis Vestrae litteris non responderim, aliud in causa non fuit, quam quod exspectarem occasionem mihi dari, qua aliquem meorum ad curiam mitterem, quam ad praesens nactus, nolui committere, ut nuntius meus sine meis Dominationem Vestram accederet, cui omnia fausta et felicissima precor habeoque gratiam, quod me de multis, quae in aula pro novis habebantur, certiorem reddiderit, idipsum, ut crebrius faciat, impense oro, quo nullum mihi gratius officium praestare poterit, quoque non parum me sibi devinctum et ad referendum aliquando gratias efficiet. Ceterum rescripsi ⌊serenissimae maiestati reginali⌋, quas eius nomine sua manu Dominatio Vestra novissime ad me graphice depinxerat, ubi ⌊serenissima maiestas⌋ eius a me requirit, ne compositionem cum generoso domino ⌊Kostka⌋ faciendam ultra ⌊serenissimae regiae maiestatis⌋ voluntatem extenderem. Profecto hoc ⌊serenissimae reginalis maiestatis⌋ mandato nihil mihi umquam fuit aut erit facilius. Nescio, quibus modis in eam apud aulam opinionem inciderim, quasi nemo ad dissidia fovenda et excitanda sit me propensior. Qui a domino Deo nihil ardentius peto assidue, quam pacem, cuiusque, quantum me nosco, semper fuerim amantissimus cupidissimusque, sed hoc cum multis sanctis et bonis viris mihi commune est, qui calumnia carere non poterant, immo ne Christus quidem salvator noster, is suo tempore iustus iudex futurus est. Rogo itaque, quantum potest et licet me apud ⌊serenissimam maiestatem reginalem⌋ ab ea concepta op[i]nione immunem eiusque gratiam, qua nihil mihi carius est, auctiorem clementioremque erga me faciat. Neque celare Dominationem Vestram possum, quod hic unam in exusta ecclesia mea fenestram armis, titulis et nomine ⌊serenissimae reginalis maiestatis⌋ exornaverim. Quam Deo bene favente cum benigniore quam prius legatione Dominatio Vestra aliquando videbit.
Quam optime valere ex animo cupio.
Rogo me reverendo atque eximio domino praeposito et ⌊doctori Ioanni Andreae⌋ plurimum commendari dominoque Alexandro salutem ex me dici.