Letter #1418
Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUSBologna, 1536-02-21
received [1536]-07-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, administratori Pomesaniensi, domino meo gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Servitiorum meorum humilem commendationem.
Scripsi mense praeterito cum domino Fabiano Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod eius consilio et hortatu hic in studio permanserim. Non potui tum, nec nunc quidem, cum ad eundem scriberem, me continere, quin et ad Dominationem Vestram Reverendissimam superinscribed⌈ReverendissimamReverendissimam superinscribed⌉ hasce litterulas darem. Dabit Dominatio Vestra Reverendissima importunitati meae veniam, coegit enim me singularis quaedam in Dominationem Vestram Reverendissimam observantia et debitum servitiorum meorum, quo me perpetuo obligatum Dominationi Vestrae Reverendissimae cognosco.
Campensis hic ante aliquot dies fuit, profectus hinc Romam ad dominum cardinalem Contarinum, a quo ad hanc profectionem invitatum se dixit. Manebit apud eum aliquot mensibus, inde in patriam reversurus. Ex Urbe se velle Dominationi Vestrae Reverendissimae scribere dixit.
Nova nulla alia habemus, quam maiestatem caesaream ante circa medium Quadragesimae Romam venturam, ibi interim magnus sit apparatus, ad 400 domos, ut illinc scriptum est, magna cum incolarum lamentatione dirutas, 4 arcus triumphales facti, unus marmoreus, praeterea multa alia.
Regem Franciae coegisse exercitum fama est, quo consilio, nescitur adhuc. Hic fuerunt cardinalis Tridentinus et duo episcopi ex Hungaria, quorum alter nomine Romanorum regis, alii duo a rege Ioanne missi sunt ad caesaream maiestatem, tractaturi de Re{n}gno Hungariae. Faxit Deus, ut tandem componatur. Dux Ludovicus Bavariae fertur etiam in itinere esse ad caesaream maiestatem.
Haec sunt, quae in novis hic habemus.
Dominationi Vestrae Reverendissimae humillime me commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Bononiae, 21 Februarii 1536.
Dominationis Vestrae Reverendissimae servus Martinus Niblschicz scripsit