Letter #1412
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSŁowicz, 1536-02-13
received [1536]-02-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo et observando.
Reverendissime in Christo Pater et domine, frater et amice carissime ac multum observande.
Venit ad nos dominus Lisman et narravit coram nobis causam suam de iniuria et contumelia, ut asserit, sibi a Reverendissima Paternitate Vestra illata. Nos propalam in mensa scalpsimus illi caput acriter, commemorantes illi ut contionatori verbi Dei, quantum in sacris litteris praecipiatur oboediendum praepositis suis, quantum dehortentur sapientes litigandum cum potentibus, commemorantes interim Reverendissimae Dominationis Vestrae humanitatem et benignum animum. Ille vicissim cum lacrimis ostendebat testimonia conservationis suae, referens, qualiter, non convictus neque damnatus, ab officio contionandi sit deiectus.
Nos ad omnia nihil illi respondimus, nisi hanc esse nostram sententiam, uti se et causam totam Reverendissimae Dominationis Vestrae arbitrio committeret illamque sibi, quantum posset, reconciliaret. Ad quod, licet dubitabundus, consensit tamen seque omnia facturum recepit, adiciens nihilominus, ut si gratiam invenire non posset in oculis Vestrae Dominationis Reverendissimae, posset iterum ad nos recursum habere. Negare id illi non potuimus, nihil dubitantes, quod eo non erit opus, cognitam habentes Reverendissimae Dominationis Vestrae bonitatem, placabiles enim sunt sensus bonorum.
Proinde vehementer rogamus Vestram Reverendissimam Dominationem, dignetur hominem benigne ad se admittere et illi, vel nostra causa, gratiam exhibere, ut saltem id, quod sibi magnae ignominiae esse putat, illi consulatur. Faciet Reverendissima Dominatio Vestra rem sua virtute et nostra benevolentia dignam.
Cuius fraterno amori nos ex animo commendamus.
Ex arce nostra Lovicensi, die tredecima Februarii MDXXXVI-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater Andreas archiepiscopus subscripsit
Postscript:
Et quia retulit nobis ipse dominus Lisman se prius habuisse multas litteras commendatitias magnorum virorum ad Vestram Reverendissimam Dominationem, nihil tamen gratiae apud illam obtinuisse, quare si etiam litterae nostrae eiusdem infelicitatis esse deberent, rogamus plurimum Vestram Reverendissimam Dominationem, velit saltem suum cancellarium cum sufficienti instructione et mandato ad nos mittere pro dominica Quadragesimae, ut eam causam absque strepitu iuris componere possemus. Quod non faceremus tamen, nisi cum dignitate Vestrae Dominationis Reverendissimae. Et hoc in eum eventum scribimus, in quantum non videretur illi per se cum illo transigere.