Letter #1406
Ioannes DANTISCUS to [Thomas of Bydgoszcz?]Löbau (Lubawa), 1536-01-26
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes etc.
Honorabilis fidelis in Christo dilecte, salutem.
Quae scripsistis ipso die Sanctae Agnetis a fratre nostro, domino Bernardo, accepimus omnia diligentiamque vestram et integri hidden by binding⌈[ri]ri hidden by binding⌉tatem vestram probamus, pensationem gratia nostra suo vobis tempore facturi. Remittimus et aurigam, qui se hic male gessit illato cuidam de stabuli nostri servitoribus vulnere. Quam violentiam in castro nostro factam illi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ condonavimus, ut vobis in rebus nostris on the margin⌈in rebus nostrisin rebus nostris on the margin⌉ deinceps tanto diligentius inserviat. Bene valete Dominum Plotowski adhuc per aliquot dies apud nos retinebimus, quod coniugi eius et salutem de nostro nomine on the margin⌈et salutem de nostro nomineet salutem de nostro nomine on the margin⌉ dicetis. Bene valete et de Bidgostien(sibus) or Bidgostien(si)⌈Bidgostien(sibus)Bidgostien(sibus) or Bidgostien(si)⌉ paulopost nobis provideatis.
Ex castro nostro Lubaviensi, XXVI Ianuarii M D XXXVI.