Letter #1388
[Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER]Löbau (Lubawa), 1535-12-31
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo pater et domine, domine mi observandissime. Salutem et mei commendationem plurimam cum precatione felicissimi novi anni, quem et quam plures alios Dominationi Vestrae Reverendissimae in prosperrima valetudine et omnium rerum pro votis successu opto faustissimum.
Accepi superioribus diebus a Dominatione Vestra Reverendissima ternas, quibus hucusque per opportunitatem respondere non potui, distulique quousque hunc fratrem meum pro sorore mea vidua ad Montem Regium mitterem, exspectans meliorem viarum commoditatem, quae tamen adhuc non successit. Nolui itaque eum detinere diutius, utque nunc eundem meo nomine Dominationem Vestram Reverendissimam inviseret reverenterque salutaret illi iniunxi.
Quae Dominatio Vestra Reverendissima in his, quae datae sunt ipso die sancti Nicolai scribit de iuribus nostris, de quibus adeo magnificus dominus palatinus Marienburgensis videtur esse sollicitus, reicienda sunt ad futurum conventum. Res haec non unius diei laborem exigit, quemadmodum et ipsa Dominatio Vestra Reverendissima censet.
Pro novis a domino Ioanne a Werden, quae Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me benevolentia misit, ne nuntius ad me veniret vacuus, magnam gratiam habeo. Mitto vicissim Dominationi Vestrae Reverendissimae legenda ea, quae magnificus dominus Cornelius Scepperus ex Brugis Flandriae et deinde cum domino Gotscalco ex Lunenburgensi conventu, ubi cum illo a caesare fuit orator, scripsit; ex his non contemnendam tempestatem adhuc nobis imminere cognoscet. Lis est de paupere regno. Commisi fratri, ut eadem et illustrissimo domino duci legenda praeberet; aliud non fert secum exemplum.
Novissimas Dominationis Vestrae Reverendissimae datas XV huius fratres Franciscani mihi hic reddiderunt. Impense faverem reverendissimo domino Plocensi, quemadmodum dominus praepositus Dominationis Vestrae Reverendissimae scribit, ut Cracoviensem episcopatum assequeretur, ego tamen subdubito, et ipsemet in eis litteris, quas ex Vilna XXIIII Novembris ad me dedit; misitque mihi exemplum litterarum pontificis Romani ad serenissimum regem nostrum, quod si forsan Dominatio Vestra Reverendissima non haberet, his adiunxi. Alia in litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae vere Laconicis, quae responso egeant, non video nisi quod eam summam erga me benevolentiam, quam in omnibus suis litteris declarat, quanti faciam, exprimere et ne cogitatione quidem complecti possum, sic itaque me geram, ut illa me semper digniorem faciam.
Intellexi dominum castellanum Gdanensem filium suum cum filio olim domini Balinszki mittere Wittembergam decrevisse; quorsum BCz 244, p. 54 hoc tendit, quis caecus non videt etc.
Ex conventu Petricoviensi paper damaged⌈[nsi]nsi paper damaged⌉ mihi a reverendissimo domino novo archiepiscopo Gneznensi litterae redditae sunt, XIX huius datae, qui scribit, quod hoc in turbulento conventu sine fructu discessum et contra ecclesiasticos, ut bellicis expeditionibus interessent, et nescio quae alia proposita.
Dominus Deus senem nostrum principem et Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ sospitem et felicem conservet. Cuius paterno amori me ex corde commendo.
Datum Lubaviae, ultima Decembris post Christi Domini nostri Nativitatem anno Domini M-o DXXXVI.