Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Post servitutis meae perpetuam commendationem.
Peccatis, ut arbitror, nostris Deus offensus, ⌊pastore⌋, domino et altero parente nostrum omnium servitorum, dioecesim Cracoviensem et non solum dioecesim, sed et ⌊rem publicam Polonam⌋ spoliavit atque ex corporis diversorio non sine magno dolore nostro in aeternam illam domum ad se vocavit. Cum autem sciam singulari in ⌊eum⌋, dum viveret, fuisse Dominationem Vestram Reverendissimam benevolentia, dubium mihi non est, quin ipsa quoque ex talis amici obitu non mediocrem sit animo dolorem conceptura. Hunc rogo, ut preculis suis cleri et aliorum religiosorum dioecesis Reverendissimae Dominationis Vestrae animam ⌊illius⌋ levare non differat, ut quibus in vivis fuit animus unus, nunc quoque suffragia sint illi solacio, oro et obsecro, ut id fieri Reverendissima Dominatio Vestra mandare dignetur.
Quia autem collecturam denarii sancti Petri in dioecesi Culmensi et Pomerania reverendissimus dominus litteris suis patentibus commiserat venerabili domino ⌊Martino Czeme⌋ vicario in spiritualibus Culmensi, hanc idem dominus Martinus litteris suis in se suscipere detrectavit, rogo Reverendissima Dominatio Vestra velit alicui presbitero ⌊Thoroniae⌋ manenti hanc ipsam provinciam demandare, est enim is denarius sancti Petri sane ⌊maiestati regiae⌋ ad annos aliquot per ⌊Sedem Apostolicam⌋ donatus. Factura Reverendissima Dominatio Vestra ⌊serenissimae regiae celsitudini⌋ rem valde gratam.
Cuius gratiae me unice et ex animo commendo.