Letter #1358
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1535-10-03
received [1535]-10-04 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo pater et domine amice praestantissime et frater in Domino carissime, cum mei sincera recommendatione longaevam sanitatem et salutem Vestrae Reverendissimae Dominationi a Deo in praesens precor atque omne faustum et felix.
Accepi cum hoc nuntio Vestrae Reverendissimae Dominationis litteras admodum iucundas testantes ipsam ad propria corpore et rebus salvis appulisse, de quo Vestrae Reverendissimae Dominationi plurimum gratulor mihique gaudeo, quoniam iuncta secunda et adversa mihi cum Dominatione Vestra Reverendissima communia esse certo credat. Quod autem crumenam vacuam secum domum attulisse queritur, nihil est, quod lamentetur, proprium cui hoc curalium est. Qui illam et principum seu regum visitant et sequuntur aulam, in hoc autem securi sunt, quod nihil insidiarum vereri ex egestate habeant, ut ille inquit cantabit vacuus coram latrone viator. Divitiae vero plurimis mortem intulere, postquam ex illis lene impinguati fuerint, etiam devorati sunt, ut sues impinguari solent et devorari. Laudo et approbo in hoc factum Dominationis Vestrae Reverendissimae conceptum, quo contentum sese gerit rebus suis et satis esse putat iudicatque quod habet, ex quo ipsam non divitem sed ditissimam censeo, quia nihil sibi deerit, si hac in sententia perseveraverit et rogaverit Deum divitias et paupertates ne dederit, sed victui necessaria pro sustentatione honoris et dignitatis. Doleo de ingratitudine servitoris mei, aegre admodum illum Vestrae Dominationi Reverendissimae commendavi, fatigatus ad hoc illius precibus fui, asserens se incertum habere, an dominus castellanus illinc profecturus esset et illas meas commendationes illi scripsi, dum me valediceret, igitur pronunc ignoscat mihi Vestra Dominatio Reverendissima, deinceps cautior ero.
Esset utique ille locus in Diterichsualt satis conveniens conveniendi, at quia Reverendissima Dominatio Vestra fatigata ex itinere, et ego pariter in Grudentinum pergens et in Elbingum veniens occurrit mihi regius cubicularius litteris ipsius maiestatis me retraxit, ut in Elbingum pro festo Lucae prima compaream sua maiestas vult et litteris indicavit regressus. Itaque in Wormedit ex callido et ferventi hypocausto catarrhum adaurium exuberantem contraxi, ita quod egredi domesticos parietes non audeo. Conventus enim etiam ante fores propinquat. Deus dignetur Vestrae Reverendissimae Dominationi et mihi tribuere sanitatem, quo illuc venire et nos mutua salutatione complecti valeamus. Non eget multa actione gratiarum accommodatio equorum meorum, maiora facerem et tunc fecissem, si non praeventa fuisset Dominatio Vestra Reverendissima ab aliis. Etiam hac aestate ex stabulo et equireo meo mortem oppetiere XXXIII equi equaeque et equuli. Nunc domum petens propter Braunsbergam a subdito meo comparavi 5 equos in tertio et 2-o anno aetatis pro centum et 35 marcis. Alia coram in mutuum colloquium reservo. Hic tamen illustrissimus dux, qui me absente in civitate per noctem hospitalitatem et rerum provisionem habuit, scripsit, quod in procinctu est, quo partes hinc inde in Daniam suum mercenarium licentiabunt militem. Det Deus pacem illic, ut et ea nos potiri valeamus. Cui Dominationem Vestram Reverendissimam salvam et incolumem ad Mathusaleos annos commendo.
Ex Heilsberg, Dominica 3-a Octobris 1535.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauritius episcopus manu sua