Letter #1325
Wojciech KIJEWSKI to Ioannes DANTISCUSKielce, 1535-06-30
received [1535]-07-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Servitutis meae perpetuae in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra mittens huc famulum suum ad reverendissimum dominum meum me quoque benignissimis litteris suis non praeterierit, ago habeoque illi summas gratias, et donec traham spiritum, promereri semper modis omnibus studebo.
In canonicatu ecclesiae Dominationis Vestrae Reverendissimae in hoc dumtaxat provideri diplomate cupiebam, ut nuditatem tituli mei saltem aliquantulo convestire aliquando possem. Cum enim non sit mihi incognita bona pars iurium et consuetudinum ecclesiae Reverendissimae Dominationis Vestrae cerneremque rationes meas esse eiusmodi, ut cancellum exspectantium excessurus sim numquam, qui domicilium in Culmse non essem collocaturus, nolens videri parum bene gerens negotiorum meorum, proposueram mihi diploma istud petendum, quo et exspectationis perpetuitas tolleretur, et titulus, quo utique utor, a vanitate sua aliquando vindicaretur. Quod qua [r]atione fieri posset, si recte memini, indicaveram prioribus Reverendissimae Dominationi Vestrae idque feceram, tum tenuiore fortuna exsistens. Nunc auctus paulo maiore (assecutus sum namque plebanatum non pridem ducentorum et quinquaginta florenorum) nolo esse illi mendicitate mea molestus.
De Lisemanno nullum hinc afferri nunc potest testimonium Reverendissimae Dominationi Vestrae, nihil enim actum est umquam contra illum coram reverendissimo domino meo, sed fortassis coram vicario dominationis suae reverendissimae in spiritualibus Cracoviensi. Quo posteaquam ego venero, dabo operam, ut vestigium aliquod attentatorum(!) contra illum habere possim, sique habuero, Reverendissimae Dominationi Vestrae ilico mittam, utcumque non sit necessarium Reverendissimae Dominationi Vestrae aliquibus aliis argumentis comprobare illius vanitatem et Luteranismum praeter ea, quae ex Thorunio ab his, qui contionantem eum audiverunt, haberi possunt.
Scire autem dignetur Dominatio Vestra Reverendissima, quod reverendissimus dominus meus non credit legatum Zachariam habuisse potestatem etiam de beneficiis providendi aut exspectationum gratias concedendi sique Liseman aliquid iuris se quaesivisse ab illo praetendit, primum omnium docere debet, quod Zacharias facultatem habuerit, deinde, quod post mortem illius atque etiam post mortes pontificum Romanorum ius sibi concessum revalidatum iri curaverit. Quae omnia Reverendissima Dominatio Vestra melius ac curios <i> us circumspicere potest, quin et illud quoque non ignorat, qualis fuerit legatus Zacharias, nempe homo vanissimus, pecuniarum cupidus, quas per fas nefasque undequaque corradere studebat, fierique potuit, quod et Lisemanno, loculum hominis emungens, imposuerit.
Novi hic nihil est, praeterquam quod iniecta est hic omnibus non modica spes futur[ae] brevi perpetuae pacis inter reges de Regno Hungariae dissidentes.
Reverendissimus dominus meus iam, Deo sit gratia, in meliorem multo valetudinem est provectus, cuius recuperandae gratia iam a septem mensibus ab urbe secedens in hoc oppidulo degit quieti accomodatissimo.
Regina nostra ante annum abhinc unum coniecit in carcerem thesaurarium suum delatum nescio ob quam rem per secretarium Ludovicum Aliphium. Nuper itaque erat nuntius ad maiestatem regiam et ad illam cum litteris a summo pontifice et nonnullis cardinalibus propter eliberandum illum missus, ad quas audio responsum esse eum, qui detrusus fuit in carcerem, naturae iam satisfecisse. Rediit itaque nuntius ille in Italiam vacuus etc.
Me gratiae Reverendissimae Dominationis <Vestrae> rursus diligentissime commendo eamque valere diu sanam et per omnia felicem vehementer desidero.
Ex Kyelce, die ultima Iunii anno Domini 1535.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Albertus Kiewski canonicus Vladislaviensis, Varmiensis, Culmensis