Post ⌊⌋, quas a Dominatione Vestra Reverendissima superioribus diebus accepi, ⌊⌋ bis in compendio de his, quae tum se offerebant et hunc promissum nuntium meum hucusque continui, ut de rebus, quae nunc aguntur, certi aliquid scriberem, si quid in tanta rerum varietate adeoque incerta fama, quae undique passim spargitur, certi scribi potest. Adnitar nihilo secius, quoad eius fieri potest, ut eam, quam veriorem narrationem putaverim esse, proxime sequar. In primis, ut de rebus nostris ordiar, quemadmodum mihi et collegae meo ⌊magnifico domino palatino Marienburgensi⌋ a ⌊serenissima maiestate regia⌋ iniunctum fuit, pro renovandis et suscipiendis iuramentis ad gentiles meos ⌊Gdanenses⌋ nos 1535-04-18⌊XVIII Aprilis1535-04-18⌋ contulimus et cum in ea actione essemus, magnam ob unicum Romanum nomen cum ⌊his de consulatu⌋ et ⌊scabinis⌋ difficultatem habuimus, qui hoc ex forma iuramenti, quod ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ ⌊Gdani⌋ praestiterunt, data opera expungentes, pro Romanae Sanctae Ecclesiae Christianae Ecclesiae nomen substituerunt, perinde quasi Romana Christiana non esset, neque declaratio mea profuit, qua planum feci eos ad iuramentum non astringi diutius quam eo usque, quo Romana Ecclesia sancta et Christiana esse perseveraret, eo deficiente (quod omen Deus avertat) ad Romanae Ecclesiae iniquae et non Christianae ritus et caeremonias et illarum observantiam neminem etiam, nedum illos obligari, aut teneri. Non potuimus, haec summa est, quicquam obtinere aliud praeter illud, quod in eorum responso, cuius exemplum his iunxi, Dominatio Vestra Reverendissima leget, atque antequam in Romanum nomen iurarent (quod non sine horrore audivi), prius se omnia extrema experturos dicere audebant, id ipsum tamen tam libere, ut Dominationi Vestrae Reverendissimae, ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ scribere verebar, quin immo in ⌊⌋ a me et ⌊domino collega⌋ scriptis, cum reliqua omnia significassemus, rogavimus, ut ⌊maiestas⌋ eius istorum temporum et hominum clementem haberet rationem. Numquam ⌊patria mea⌋ minus quam ad praesens mihi placuit lacrimaturque cor meum imminentem ruinam prospiciens, quam illi Deus ob impietatem in religionem et luxum, qui ex divitiis fastumque, qui ex luxu crevit, aperte minatur. Cursus item rerum naturalis, si ⌊Aristoteli⌋ credimus, qui dicit cito peritura, quae cito fiunt, idem indicat. Novissima enim civitatum ⌊Europae⌋, quae alicuius sunt nominis ⌊Gdanum⌋ est, quattuor aut quinque annos, si recte memini, habens supra ducentos, quo primus lapis in fundamentum pro moenibus et muro positus est, e quibus centum anni transierunt, antequam moenia cum muris et turribus circumducta sunt, unde vix centum abhinc annis civitas esse coepit et in eam hoc parvo temporis curriculo excrevit multorum hominum frequentia amplitudinem divitiarumque et rerum omnium abundantiam, ut in hoc nostro angulo ei nulla, etiam longe vetustior, comparari possit. Verendum est igitur et ob tria haec monstra, quae in illa magna cum licentia aluntur, ne hoc ⌊⌋, quod seorsum obsignatum, ne fraudi mihi esse possit, his inclusi, verificetur et eveniat, cuius nollem videri fuisse auctor multoque minus, ut succederet velim, praesciri tamen fata, vitari non possunt, quae a Deo sunt.
Contionator ille monachus, de quo scripsi in novissimis, ⌊Pancratius⌋, qui admodum pancratice opera ⌊Philippi Bischoff praeconsulis Gdanensis⌋ contra me in Quadragesima praeterita publice debacchatus est, strenuum se praebet ducem ducatumque gentilibus meis ad interitum, gloriatum illum ferunt se habere equum ad id dispositum, ocreas et calcaria, ut cum primum civitatem in seditionem et tumultum concitaverit videritque flagrare omnia, se protinus alio concessurum. De quo cum in consilio sermonem haberem, videbantur aegre ferre omnes, quod a ⌊monacho⌋ male tractatus fuerim, significantes aperte fere ⌊Philippum praeconsulem⌋ in culpa fuisse, qui tum ob morbum Gallicum, quomodo ratione Evangelii sui, quod nullum habet aut admittit peccatum, laborat et illum ex supposita quadam pro puella fertur contraxisse, non aderat ⌊ipseque monachus⌋, cum ob id cum eo fuisset expostulatum, idem asseruit, quod eam in me declamationem illius iussu fecisset, quem ego virum, qui tot ad me litteris scriptis amicum se mihi esse simulavit, neque offendi, neque, ut merito mihi male velle posset, ansam umquam dedi, nisi me forte Luteranismo non faventem, quo totus prurit, odio habeat. Sunt ⌊illi⌋ complices quam plurimi ita, quod vix unum aut alterum in eo ⌊consulatu⌋ sciam, qui hac labe infectus non sit, maxime vero ad communionem sub utraque specie tendunt, quae ut illis permitteretur, quidam mihi persuadere conabantur, item et unus non de inferioribus consilii nostri Pruteni, qui sub ⌊dioecesi mea Pomesaniensi⌋ parochum habet quendam coniugatum in suo oppidulo, quem ille et quidam ex palatinis nostris magnis a me precibus contendunt obtinere, ut sustineam, asserentes non liquido adhuc constare de contracto matrimonio et si concubinae permittuntur, possent permitti et uxores. Quorsum ista inclinant, obscurum non est. Ceterum, ut redeam eo, unde digressus sum, quod dicerem ⌊monachum illum⌋ equum ad abitionem fovere paratum, ut cum gliscentem et a se incensum ignem inflammaverit, alio divertat, excusarunt illum diligenter, dicentes nihil per eum in contionibus emitti, quod publicam tranquillitatem turbare aut novas turbas excitare posset, cum tamen longe aliter se rem habere compertum est.
cf. Vulg. Mt 13.13 videntes non videmus et intelligentes non intelligimus ⌊Audientes non audiunt videntesque non videntcf. Vulg. Mt 13.13 videntes non videmus et intelligentes non intelligimus ⌋. Quod si plebs vulgi iterum, ut prius, insurrexerit et, quod iam coepit, frenum momorderit, actum erit de ⌊magistratu⌋ et ditioribus, neque tum communis in malam professionem consensus proderit, ubi de habendo agetur et
cf. Ov. Met. I 144 vivitur ex rapto, non hospes ab hospite tutus ⌊vivetur ex raptucf. Ov. Met. I 144 vivitur ex rapto, non hospes ab hospite tutus ⌋. Sed haec ad Dominationem Vestram Reverendissimam uti liberius, ita et confidentius scripta esse velim.
Non possum mihi temperare, quin et illa addam, quae se, quamdiu ⌊Gdani⌋ essem, obtulerunt. Applicui 1535-04-19⌊die Lunae1535-04-19⌋, 1535-04-23⌊die Veneris sequenti1535-04-23⌋, siquidem mora etiam parva magno me inibi affecit taedio, abire omnino statueram, tum subito mihi nuntiatur reverendissimum dominum ⌊episcopum Lobucensem⌋, qui cum aliis oratoribus coniugium ⌊serenissimae principis Hedvigis⌋ cum illustrissimo domino ⌊Ioachimo iuniore marchione Brandenburgensi⌋ confecerat, eo die ex ⌊Marienburgo⌋, male a castri praefectis tractatum, adventurum, unde, quin cum ⌊illo⌋ convenirem et a nobis in animo tranquilliorem dimitterem, continere me non potui mansique cum ⌊illo⌋ ⌊Gdani⌋ et ille mecum in germana Germanorum laetitia usque ad alterum 1535-04-26⌊diem Lunae1535-04-26⌋ neque dies isti sine multo et interdum etiam de rebus arduis sermone transierunt omniaque nostra laudabat praeter hoc dumtaxat unum, quod molestissime et aegerrime ferebat se cum litteris ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋, quae praefectis mandabant, ut in ⌊castrum⌋ admitteretur et in eo honorifice haberetur, non fuisse intromissum, etiam dum peteret, ut cum uno puero vel solus castrum ingredi posset, quod sibi in magnam contumeliam factum gravissime conquerebatur meque fide astrinxit, quam illi negare non potui, ut hanc ignominiam, litteris imprimis ⌊regiis⌋ et sibi illatam, in notitiam ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ deducerem seque non prius ad veram hilaritatem rediturum, quam facinus hoc adeo temerarium et audax cognosceret non impune actum fuisse. Haec ad eum modum reverendissimo domino ⌊episcopo Premisliensi⌋ ⌊⌋, nullam in meis ad ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋, ne odium in me coniceretur, faciens mentionem.
Quae acta sunt in ⌊conventu nostro⌋ praeterito pro 1535-03-14⌊Dominica Iudica1535-03-14⌋ latere Dominationem Vestram Reverendissimam non arbitror, de quibus tamen generatim quaedam attingam. Pecuniariae suppetiae duodecim milium florenorum a ⌊serenissima maiestate regia⌋ ⌊serenissimo Danorum electo regi, duci Holsatiae⌋, decretae, per ⌊consilium nostrum⌋ sunt firmatae, accepta a nuntio ipsius electi regis redeuntis ad nos ex ⌊Vilna⌋ a serenissima maiestate regia, reciproca inscriptione, satis valida, eiusdem regis electi sigillo munita, qua se ad similes suppetias et confoederationem perpetuam contra quosvis hostes serenissimae maiestati regiae et ⌊his terris⌋ astringit. ⌊Dominus thesaurarius Costka⌋ gravate et non sine molestia hanc a nobis collectam pecuniam numeravit. Quod si ⌊totum regnum Daniae⌋, cuius fere maiorem partem sibi ⌊electus rex⌋ habet obsequentem, ut speramus, assecutus fuerit, illius amicitia non parum nobis et commerciis nostris commodabit securioresque ab hostium nostrorum moliminibus nos reddet. Convenit item me ⌊dominus Costka⌋ in eo ⌊Marienburgi⌋ ⌊conventu⌋, postulans a me, ut intenderem et pertentarem, si adhuc, quod sibi paravit dissidium cum ⌊dominis consiliariis⌋ componi posset, ad quod pollicitus meam operam, quantum potui, egi accuratius cum dominis, quos satis propensos, ut turbae istae sopiri possent, repperi, modo honeste citra notam bonae existimationis nostrae fieret et iuxta conceptam deprecationis formulam a me Dominationi Vestrae Reverendissimae missam et in quam plane ⌊dominus Costka⌋ per medium ⌊domini olim magnifici palatini Posnaniensis⌋, eo dumtaxat dempto, quod veniam petere tum reluctabatur, consenserat, mitioribus etiam verbis et quibusdam etiam omissis, quae in formula habentur, lis haec transigeretur. Cumque in ea essem cum ⌊domino Costka⌋ actione ostenderemque ea, quae ⌊olim palatinus Posnaniensis⌋ ex auctoritate ⌊maiestatis regiae⌋ inter ⌊dominos consiliarios⌋ et illum tractaverat atque concluserat, ille omnia ista per dominum palatinum confecta et in duas schedas redacta, nescio quo errore ductus, sine ullo rubore audacter inficiebatur, nihil se eorum, quae in schedis scripta erant, suscepisse, immo ne schedas quidem ipsas et contenta in eis se umquam vidisse aut legi audivisse constanter affirmabat. Quae ego non sine multa admiratione ex eo audiens non secus atque si spectrum quoddam terribile se mihi obtulisset, cf. Verg. A. II 774 obstupui steteruntque comae et vox faucibus haesit; Verg. A. III 48 obstupui steteruntque comae et vox faucibus haesit ⌊obstupui steteruntque comaecf. Verg. A. II 774 obstupui steteruntque comae et vox faucibus haesit; Verg. A. III 48 obstupui steteruntque comae et vox faucibus haesit ⌋ fixisque in eum oculis (eramus enim nisi soli in conclavi meo) quaesivi alia ex eo, quae mihi sunt manifestissima et quae ⌊domini consiliarii⌋ sic se habere et esse aperte sciunt, ea pari modo facta et dicta esse sine quavis ruga negabat.
Tum ego, inquam, si non perinde res habet ac ego dixi,
cf. Ov. Fast. II 103 ille metu pavidus „mortem non deprecor” inquit ⌊mortem non deprecor ipsamcf. Ov. Fast. II 103 ille metu pavidus „mortem non deprecor” inquit ⌋, Deus Omnipotens confestim me per iustitiam suam interficiat, pro te vero rogo, ut per suam immensam misericordiam tibi parcat sanioremque det mentem. Ad quae ⌊ille⌋ “et ego Deum iudicem voco”. Eo audito totus inhorrui, cave, respondens, ne in manus Dei viventis incidas,
cf. Vulg. Io 14.6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita ⌊qui veritas estcf. Vulg. Io 14.6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita ⌋ et veritatis vindex eamque interire sinit numquam. Sic iste consessus noster fuit dissolutus. Ea omnia, quae cum in ⌊consilio nostro⌋ recenserem, apprehendit omnes stupor satisque mirari ⌊hominis⌋ a re gesta istiusmodi alienationem non poterant. Temptata iterum fuit res, cum paulo post ⌊magnificus dominus palatinus Plocensis, Marienburgensis capitaneus⌋, advenisset, ceterum a concepto divelli non poterat ⌊dominus Costka⌋. Dicebat quidem se paratum esse, ut ab omnibus ⌊dominis consiliariis⌋ simul iunctis vel etiam a quolibet seorsum veniam peteret, se autem fateri non posse, quod aliquem offendisset veraque esse, quae ⌊ipse⌋ dixisset et scripsisset innuens dominos consiliarios contrarium fecisse, unde dominorum animi non parum turbati exulceratique moram huius iudicii, quousque ⌊serenissima maiestas regia⌋ in ⌊Regnum⌋ feliciter redeat, ferunt gravissime et ob id superiore hinc die non sine dolore ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ scripserunt. Sic res omnium nostrum habet cum ⌊domino Costka⌋, mecum vero stat ad Dei, nedum ad ⌊regis tribunal⌋. Ille, quod bonum est in oculis suis, faciat.
Decreta etiam fuit in ⌊novissimo Marienburgensi conventu⌋ lustratio omnium illorum, qui tempore belli ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ in ⌊his terris⌋ servire sunt devincti, ut in omnem eventum sciretur, quas copias, si ab hostibus gentes litoribus nostris exponerentur, contra illas educere possemus hancque lustrationem fieri ⌊serenissima maiestas regia⌋ per palatinatus certo tempore constituto litteris suis sub omnium bonorum amissione serio mandavit, factaque est magna ex parte in palatinatu ⌊Pomeraniae⌋ porro in ⌊Culmensi⌋ culpa quorundam factiosorum non successit, qui ⌊palatino⌋ responderunt mandata regia contra morem ⌊patriae⌋ et privilegia emissa fuisse ipsamque ⌊maiestatem regiam⌋ male informatam, ideoque se nuntios suos ad curiam missuros. Cum autem postea intellexissent, quod maior et potior nobilitatis pars palatinatus ⌊Pomeraniae⌋ lustrari se permisisset, paenitudine ducti, nuntios, quos ad ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ mittere statuerant, retinentes, alium sibi ipsis lustrationis diem deputarunt, pro quo conveniendo ludibrium potius quam lustrationem exhibuerunt. Multa hic paucis his diebus crevit licentia et inoboedientia nullaque ex alia re, quam quod delinquentes non puniuntur et
cf. Gel. XVII 14.4 cui plus licet, quam par est, plus vult, quam licet ⌊quod plerisque plura liceat, quam oportet, unde plus volunt, quam licetcf. Gel. XVII 14.4 cui plus licet, quam par est, plus vult, quam licet ⌋. Sed de his, quae apud nos aguntur, hactenus.
Quae apud externos et vicinos fiunt, sic habent. ⌊Comes Oldenburgensis⌋ cum ⌊Lubecensibus⌋ adhuc ⌊Copenhagen⌋ et angustias illas ⌊maris⌋, quas ⌊Sund⌋ vocant, occupant detinueruntque, data fide publica et libero transitu per eas angustias ⌊Hollandis⌋, naves eorum supra LXa, ⌊Anglorum⌋ praeterea, ⌊Scotorum⌋, ⌊Bremensium⌋ et quarundam aliarum civitatum naves supra XLa, ex quibus omnibus tormenta pulveres incendiarios commeatum homines bello aptos aliquas etiam potiores naves et quicquid usui illis esse potuit receperunt easque adhuc in illis angustiis, ademptis ancoris et velis, morantur. De ⌊Anglicis⌋ paulo ante dimiserunt naves XIII, ex quibus omnia ⌊Gdanensium⌋ bona, quae feruntur non pauca fuisse, porro et ⌊Anglorum⌋ nonnulla diripuerunt totoque hoc navigationis tempore nullae aliae naves ⌊Gdani⌋ applicuerunt, ubi ad praesens commercia omnia paene mortua esse videntur. Venerat ad civitatem ⌊Copenhagen⌋ illectus spe regni a ⌊Lubecensibus⌋ paulo ante ⌊illustrissimus dominus dux Albertus Mekelburgensis, quem vocant Magnipolensem⌋. ⌊Hunc⌋ ⌊comes Oldenburgensis⌋ ad ⌊castrum⌋ non admisit cogebaturque cum ⌊civibus⌋ deversari et paulo post re abire infecta. Erigitur item spe regnandi a ⌊maiestate caesarea⌋ et domo ⌊Burgundiae⌋ ⌊illustrissimus dominus Fredericus comes palatinus Rheni⌋, qui, ut nuper mihi scripsit ex ⌊Augusta⌋ dominus ⌊Gotiscalcus Erici⌋ a consiliis ⌊caesareae maiestatis⌋, quondam ⌊regis Christierni⌋ extorris cancellarius, ducturus est in coniugem ipsius ⌊Christierni regis filiam maiorem natu Dorotheam neptem caesaris⌋, hocque sanguinis iure regnum sibi debere existimans, quemadmodum ex copia litterarum ad me, quam his iunxi, Dominatio Vestra Reverendissima clarius cognoscet. Ex adverso ⌊electus Danorum rex illustrissimus dux Holsaciae⌋ nihil industriae et operae ad consequendum hoc regnum omittit. Habet ⌊Gutthiam⌋ totam, quae regni pars est potior, eaque est vera Gothia ferturque his diebus quodam non parvo proelio fudisse ⌊Lubecenses⌋ et alere adminiculo ⌊regis Sueciae⌋ aliorumque amicorum numerosum in castris adhuc equitum et peditum exercitum Lubecensesque ab eo petere indutias, de quibus in conventu, qui pro festo sancti Ioannis Baptistae proxime futuro in ⌊Lunenburgo⌋ constitutus est, tractari debet, quo ⌊Gdanenses⌋ dominum ⌊Georgium Scheueke⌋ cum alio collega sunt missuri videnturque iam tum demum et fatigari et deficere Lubecenses vixque induci possum, quod hoc tempore indutias sint impetraturi, quandoquidem ⌊dux Holsaciae electus rex⌋ cum ⌊Sueciae rege⌋ non contemnendum bene armatarum navium habet numerum. Ad quem etiam paulo ante accesserunt septem omni apparatu bellico instructae naves, quas ex ⌊Monte Regio⌋ illustrissimus dominus ⌊dux in Prussia vicinus meus⌋ ex pecuniis pro suppetiis datis confecit et transmisit salvaeque se aliis his diebus iunxerunt. Non praetermittet ullam rei bene gerendae ⌊electus rex⌋ occasionem, tanto exercitu et classe adeo valida iam ⌊Lubecensibus⌋ formidabilis. Eo in cardine hoc bellum volvitur, exitum pro parte nostra felicem exspectamus.
De rebus ⌊caesareae maiestatis⌋ nova habeo iam non nova. Conveniunt in omnibus cum his, quae nudius quartus reverendissimus dominus ⌊archiepiscopus Gneznensis⌋ ex ⌊Lovicz⌋ ad me perscripsit. Ea in notitiam Dominationis Vestrae Reverendissimae iam pridem venisse arbitror. Scripsit mihi ⌊dominatio eius reverendissima⌋ admodum amicas ⌊⌋, ex quibus nunc primum, unde durior ille contra me animus causatus est, cognovi et qua de re factus mihi propensior. Cum putaram debitum debito tolli et defalcari, quod ego ⌊dominationi eius reverendissimae⌋ et quod mihi ⌊nepos eius⌋ debebat, offendi, paulo ante vero cum ⌊⌋, si dominationi eius reverendissimae placeret me debitum nepoti condonaturum, placavi. Sed haec aeque atque alia ad Dominationem Vestram Reverendissimam confidentius. Nihil in his ⌊⌋ mihi fuit gratius, quantumvis amicis, quam quod ferebant eo die ⌊reverendissimum dominum Gneznensem⌋ nuntium a Dominatione Vestra Reverendissima accepisse, quod recte ex tam gravi aegritudine convaluisset. Hoc ipsum quantum me exhilaravit, scribi nequit videorque mihi ob eam significationem ad me factam ⌊reverendissimo domino Gneznensi⌋ debere longe plura quam prius umquam fuitque non minima causa, ut hunc nuntium meum eo citius, quam constitueram, ad Dominationem Vestram Reverendissimam mitterem, si quidem exspectabam, ut certi quippiam de huius cum ⌊Lubecensibus⌋ belli eventu scriberem, qui brevi scietur gaudiumque meum plenum fiet, cum nuntius iste rediens de prospera Dominationis Vestrae Reverendissimae valetudine me reddet certiorem, quae non secus iuxta ac si mea mihi cara est et curae. Dominus Deus eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime in ea conservet.
Accepi nuper horrenda de ⌊Anabaptistis⌋ praeter illa, quae in ⌊Monasteriensi civitate⌋ ⌊Vestvaliae⌋ acta sunt. In ⌊Amsterdamo⌋ civitate potissima ⌊Hollandiae⌋ non pauci erant hac ⌊daemoniaca et stulta secta⌋ infecti, qui clandestine se inibi continebant et virus suum in publicum effundere formidabant. Hi cum quibusdam, qui foris in circumiacentibus oppidis agebant, conspiratione habita, ex illis centum quinquaginta audaciores et robustiores, antequam portae ⌊civitatis⌋ clauderentur, sub crepusculo ad se in domus suas, nemine eiusmodi quid suspicante, receperunt. Qui mediae noctis tempore armati egressi, relictis complicibus suis quibusdam indigenis in domibus, ut ad primum campanae sonitum cum aliis strenue ad praetorium properarent, primum custodibus et vigilibus urbis ad unum trucidatis, in praetorium fractis repagulis valvarum se vi contulerunt tormentaque et boardas minores, quae pro defensione praetorii paratae erant, confestim ad fenestras et loca idonea aptarunt et una cum tormentorum fragoribus et bombis campanae publicae terribilem sonum emiserunt. Ante quem sonitum, persentiens hunc tumultum praeconsul quidam, vir impiger, cordatus et industrius, convocatis subito potioribus et magno numero civibus, forum occupavit portasque praetorii obsedit, quod faex plebis, quae conspirationis erat conscia et ad sonitum campanae accurrerat, videns seque imparem viribus civium cognoscens, e vestigio retrocessit et quo quisque potuit, ne nosceretur, se abdidit. Faecem igitur nominavi, nam nemo huic ⌊sectae⌋ afficitur aut coniungitur, quam qui omnium rerum egentissimus et praedae avidus est, ut sunt, qui manibus operari nolunt homines nequam decoctores nepotes liguritores et id genus. Praeconsul itaque cum civibus, qui ad boardarum et campanae strepitum excitati cum magna multitudine confluxerant, praetorium oppugnare, maiores machinas admovere, omnia pro recuperatione praetorii providere, ⌊illi⌋ contra ex praetorio in ultima desperatione se defendere, iaculari, in oppugnantes tela et saxa demittere cumque certamen hoc usque in diem se protraxisset verbisque et tractatibus cum obsessis nihil fieri potuisset, coacti sunt plus serio rem aggredi et ex maioribus tormentis quandam praetorii partem demoliri, quo facto vi ad obsessos irru<m>pentes plerosque vivos ceperunt, ex quibus non paucos suppliciis variis affecerunt, nonnullos in vita adhuc servantes, ab illis aliorum conspiratorum nomina extorquent. Sicque, Deo gratia, res haec pro religione feliciter cessit. Quod si ⌊miseri et insani isti homines⌋ victoria tamque divite et ampla civitate potiti fuissent, non est difficilis coniectura, quid consequi oportuisset.
Feruntur et alii numero octingenti eorundem ⌊Anabaptistarum⌋ in eadem apud ⌊Belgas⌋ regione monasterium seu abbatiam, ut vocant, bene munitum abundansque omni commeatu paulo ante intercepisse in eoque magnam exercuisse crudelitatem. Ad quod expugnandum missus fuit dominus ⌊Georgius Schenk⌋ ⌊caesaris⌋ locum tenens, ut vocant, in ⌊Frisia⌋ vir rerum bellicarum peritissimus mihique apprime notus. ⌊Is⌋ post non longam obsidionem vi miseros cepit nullumque ex eis reliquit superstitem. ⌊Episcopus item Monasteriensis⌋ plurimos affici suppliciis permisit et non paucos ex illorum prophetis. De his multa essent scribenda, verum cum mihi persuadeam iam Dominationem Vestram Reverendissimam de his audivisse plurima, me contineo, non possum tamen hoc omittere, quod mihi ⌊reverendissimus dominus Lobucensis⌋ retulit. Apud sartorem illum ⌊Ioannem de Leiden⌋, qui se regem ⌊Israel⌋ et totius orbis scripsit, fuisse summum prophetam, qui idem fuit et carnifex. Quicquid causarum apud illos et eorum iudicio morte dignum putabatur, per ⌊eundem prophetam⌋ decernebatur, qui et ipse a se condemnatos supplicio afficiebat, unde contigisset, quod quinque ⌊cives Monasterienses⌋ coacti omnia bona sua dare in commune, penuria postea ducti orarent ab ⌊illo propheta⌋, ut eis aliqua bonorum pars redderetur, qua se, coniuges et liberos suos alere et a fame tueri possent vel eos cum suis libere ex civitate dimitterent, ut alibi victum quaererent. Ad quae ⌊propheta⌋, “pater”, inquit, “iussit, quia voluntati eius vos opponitis, ut vobis decidam capita” ilicoque eos truncavit. Quod audientes miserrimae illorum uxores magno cum ploratu convenere ⌊prophetam⌋, quibus dixit, quod “vos iungere debeam aliis maritis, pater iussit”, cum autem ille flentes respondissent “alios nolumus, cur nostros occidisti? Redde nobis bona nostra et dimitte nos cum orbis liberis nostris ex ⌊civitate⌋, ut alibi nobis victum quaeramus”. ⌊Ille⌋ statim subintulit: “pater item iussit, ut et vos occidam” ligatisque quinque illis miserabilibus mulieribus capita amputavit. Est ne umquam tale facinus auditum? Sed iam satis obtudi, Dominatio Vestra Reverendissima, quod sum plus aequo prolixior, quia coram mihi cum Dominatione Vestra Reverendissima loqui videor, det quaeso veniam.
Quo animo hucusque calumniam iniquissime contra me prolatam sustinuerim et sustineo, ex ⌊⌋ Dominatio Vestra Reverendissima intelliget. Addidi et alios meos ⌊⌋, quod si adhuc, ut solebat, cf. Catul. 1.4 ⌊meas esse aliquid putare nugascf. Catul. 1.4 ⌋, quae cf. Juv. 7.52 scribendi cacoethes et aegro in corde senescit ⌊aegro in corde senescuntcf. Juv. 7.52 scribendi cacoethes et aegro in corde senescit ⌋ cum per otium licuerit,
cf. Hor. Epist. II 1.216-17 si munus Apolline dignum / vis complere libris et vatibus addere calcar ⌊ad quaedam etiam mihi alia calcar addetcf. Hor. Epist. II 1.216-17 si munus Apolline dignum / vis complere libris et vatibus addere calcar ⌋, quamvis me, ut alias, non trahat amplius cf. Juv. 7.50-1 laqueo tenet ambitiosi / consuetudo mali ⌊ambitiosi consuetudo malicf. Juv. 7.50-1 laqueo tenet ambitiosi / consuetudo mali ⌋ facit tamen cf. Juv. 1.76 si natura negat, facit indignatio versum ⌊indignatio versumcf. Juv. 1.76 si natura negat, facit indignatio versum ⌋. Quid agendum erit cum denario sancti Petri, qui totus hoc tempore emarcuit, cum neque processus mittuntur, neque penditur, Dominatio Vestra Reverendissima dignetur me reddere certiorem et si quid in novis ex aula nostra et ex aliis habuerit, me illis facere participem. In Varmiensi negotio totus quiesco et
cf. Adagia No. 1401 Spartam nactus es, hanc orna ⌊⌊Spartam⌋, quam nactus sum, teneo quantumque possum, orno, restauro vetera, nova etiam aedificocf. Adagia No. 1401 Spartam nactus es, hanc orna ⌋.
Fiat Dei in omnibus voluntas, cui me penitus subdidi et hoc, quod aetatis reliquum est, tradidi. Excedo iam 1535-11-01⌊prima Novembris die futura1535-11-01⌋ annum quinquagesimum seniumque adhuc nulla alia in re sentio apertius, quam in oculis, qui
aliquando
caligare incipiunt, non tamen specillis, quam diu possum, utar et has interdum manus plus consuetudine, quam oculis duxit. Si quid liturae offendent, boni quaeso consulat, deinceps, ne Dominationi Vestrae Reverendissimae sim mala pictura molestior, pro Sua in me benevolentia permittat, oro, ut ad Dominationem Vestram Reverendissimma amanuensi uti possim, qua in re veteri et debitae meae erga Dominationem Vestram Reverendissimam observantiae nihil decedet.
Alia ad praesens scientia Dominationis Vestrae Reverendissimae digna non restant, quam quod Ioannem illum Dantiscum, quemadmodum olim servitio Dominationis Vestrae Reverendissimae addictum, ita et nunc addictissimum in gratiam et favorem Dominationis Vestrae Reverendissimae humiliter commendo Deumque Omnipotentem, quantum totis viribus eniti possum, precor, ut eandem Dominationem Vestram Reverendissimam in prospera valetudine et perpetua felicitate ⌊rei publicae cum nostrae⌋, tum ⌊Regni⌋ mihique in primis quam diutissime conservet.