Letter #1310
Jan KOŚCIELECKI to Ioannes DANTISCUSBydgoszcz, 1535-06-08
received [1535]-06-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Sedulam in omni officiorum genere operam debitamque famulitiorum exhibitionem Reverendissimae Dominationi Vestrae offerens.
Supplico enixis precibus, quatenus Reverendissima Dominatio Vestra in praesidium protectionis suae ac servitorem suum me inter suos connumerare mihique esse dominus gratiosus dignaretur. Cuius munia adimplere, modo sint commissa et imperata, volo semper.
Credidi huic nobili Alberto Wyaczkowski, servitori meo, nonnulla mentis meae cum Reverendissima Dominatione Vestra, domino meo clementissimo, conferenda negotia. Quicquid igitur nomine et verbis meis cum Reverendissima Dominatione Vestra conferret, sibi fidem indubiam Reverendissima Dominatio Vestra adhibere et pro quibus, oro, gratiose facere dignetur.
Quicquid etiam apud me vel in domo mea fuisset, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae, domino meo clementissimo, cordi esset et complaceret, illud non meum, at Reverendissimae Dominationi Vestrae semper sit hereditarium.
Praefatus nobilis Wyaczkowski habet etiam aliquid suae causae coram Reverendissima Dominatione Vestra proponere. Rogo, dignetur Reverendissima Dominatio Vestra sibi piam in audiendo accommodare aurem.
Cum his me et servitia mea perpetua in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae commendo. Quam ex animo diu felicem valere cupio.
Datae Bidgostiae, octava mensis Iunii anno Domini 1535.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Ioannes Coscieleczki castellanus Lanciciensis, Bidgostiensis, Slochoviensis etc. capitaneus