Letter #1298
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1535-04-19
received [1535]-04-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac plurimum honorande.
Quid serenissima regia maiestas a primoribus harum terrarum consiliariis desideret, Reverendissima Dominatio Vestra ex illius maiestatis cubiculario, qui has reddidit, indubie cognoscet. Ego, quantum pro meo qualicumque captu intelligere possum, si quid boni et ardui constitui in hanc rem debet, id fieri non posse, nisi a serenissima maiestate regia nova comitia pro tempore et loco eius maiestati placitis indicantur atque in ea tota nobilitas magna et parva civitatesque et oppida universa evocentur, ut sic in commune ex omnium consensu et votis, quid constituendum sit, consulatur conficiaturque.
Quod nunc in praesens usu venit, omnino futurum prospiciebam, ut extradita illa contributione Marienburgi reposita de novo corradendo belli nervo sollicitaremur.
Cum his me fraterno amori et favori Reverendissimae Dominationis Vestrae sedulo commendo ipsamque salvam esse ac laetam vivere opto ex animo.
Ex Heilsberg, XIX Aprilis anno MDXXXV.
Postscript:
Universum huius terrae pondus pro defensione humeris nostris imponitur, quod partim discrepat a fide et promissione privilegiorum nostrorum. Haec sub fide, in coram enim extensius, si Deo dirigente per valetudinem convenire licebit.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauritius episcopus Varmiensis subscripsit