Letter #127
Ioannes DANTISCUS to Sigmund von HERBERSTEINCracow (Kraków), 1518-09-11
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Generoso paper damaged⌈[Generoso]Generoso paper damaged⌉ domino Sigismundo de Herberstein paper damaged⌈[Herberstein]Herberstein paper damaged⌉, equiti aurato et caesareae maie paper damaged⌈[caesareae maie]caesareae maie paper damaged⌉statis consiliario domino paper damaged⌈[domino]domino paper damaged⌉ et amico colendissimo.
Magnifice Domine, commendationem plurimam.
Quod toties Magnificentiam Vestram obtundo litteris, partim amor meus in Magnificentiam Vestram non mediocris, partim res nostrae agendae, quae curae Magnificentiae Vestrae commissae sunt, efficiunt. Praesertim quae spectant contubernalem meum dominum Nibschicz, qui sine intermissione, ut Magnificentiam Vestram negotiorum suorum memorem redderem, me hortatur. Novit Magnificentia Vestra, quomodo vicedominus Austriae initium provisionis suae, dum hic apud maiestatem regiam ageret, posuit, ut videlicet a Iudaeis Cracoviensibus post mortem cuiusdam Sigismundi Stosch centum florenos annuatim haberet. Quod negotium sic inchoatum pendet adhuc. Proinde Magnificentia Vestra summopere deprecatur, velit impendere operam, quod maiestas caesarea primis oratoribus huc ituris rem hanc perficiendam demandaret, potissimum reverendissimo domino Labacensi, qui facillime, si huc veniret, finem faceret. Omnis spes et fiducia in Magnificentia Vestra sita est. Uterque non dubitamus, quin Magnificentia Vestra officiosam se exhibebit. Quod me attinet, novissimis litteris descripsi. Mutuiter faciet, si me saepius maiestati caesareae commendabit, ego hic assiduus apud serenissimum dominum meum sum praeco laudum Magnificentiae Vestrae. Cui me cum domino Nibschicz contubernali meo iterum iterumque commendo et rogo, quo coepit favore nos prosequatur.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, XI Septembris MDXVIII.
Ioannes Dantiscus.