Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Culmensi episcopo⌋, domino et fautori observandissimo
Reverendissime mi Domine, domine observandissime. Salutem et sui commendationem.
Mitto Vestrae Dominationi Reverendissimae litteras ex ⌊Vilna⌋ per meum nuntium allatas. Scripseram etiam solus diligentissime, negotia Vestrae Dominationis Reverendissimae reverendissimo domino ⌊Premisliensi⌋ commendans, tum etiam personam illius et optimam conservationem serenissimis principibus nostris. Quamvis mihi scripserit ⌊dominus reverendissimus Premisliensis⌋, quod fecerit exactissimam in negotiis Vestrae Dominationis Reverendissimae diligentiam, non tamen voluit ⌊maiestas regia⌋ ita subscribere sententiae Vestrae Dominationis Reverendissimae, prout exempla litterarum conficiendarum miserat, nihil tamen est dubitandum, quod res procedent ex animi sententia. Dominus noster ⌊Iohannes a Werden⌋ conservabitur hoc anno futuro, ut voluit, in eo officio burgrabiatus Gedanensis, cui, rogo, dignabitur Vestra Dominatio Reverendissima istas meas transmittere et cito. Commendo me gratiae Vestrae Dominationis Reverendissimae, quam sanam et felicissimam esse cupio.
Ex ⌊Obrite⌋, die sanctae Barbarae 1534.
Vestrae Dominationis Reverendissimae capellanus ⌊episcopus Camenecensis⌋ scripsit
Postscript:
Non fuit consulte factum, quod ⌊dominus a Werden⌋ litteras suo nomine conscriptas non miserit ⌊Vilnam⌋.