Mitto Vestrae Dominationi Reverendissimae litteras ex ⌊Vilna⌋ per meum nuntium allatas. Scripseram etiam solus diligentissime, negotia Vestrae Dominationis Reverendissimae reverendissimo domino Premisliensi superinscribed in place of crossed-out Plocensi⌈Plocensi⌊Premisliensi⌋Premisliensi superinscribed in place of crossed-out Plocensi⌉ commendans, tum etiam personam illius et optimam conservationem serenissimis principibus nostris. Quamvis mihi scripserit ⌊dominus reverendissimus Premisliensis⌋, quod fecerit exactissimam in negotiis Vestrae Dominationis Reverendissimae diligentiam, non tamen voluit ⌊maiestas regia⌋ ita subscribere sententiae Vestrae Dominationis Reverendissimae, prout exempla litterarum conficiendarum miserat, nihil tamen est dubitandum, quod res procedent ex animi sententia. Dominus noster ⌊Iohannes a Werden⌋ conservabitur hoc anno futuro, ut voluit, in eo officio burgrabiatus Gedanensis, cui, rogo, dignabitur Vestra Dominatio Reverendissima istas meas transmittere et cito. Commendo me gratiae Vestrae Dominationis Reverendissimae, quam sanam et felicissimam esse cupio.