Letter #1229
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-10-21
received [1534]-10-25 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater singulariter in Christo carissime et plurimum honorande.
Salutem et longaevam felicitatem cum augmento honoris et dignitatis Vestrae Reverendissimae Dominationi a Deo candido affectu precor.
Pictor illustrissimi domini ducis apud me tres dies integros moram traxit ac effigiem meam iussu Reverendissimae Dominationis Vestrae, ut aiebat, depinxit depictamque secum abduxit, pollicens mihi eandem meam figuram etiam confectam destinare velle, quam opportune valeret.
Quod Vestra Reverendissima Dominatio mihi plurimas habet gratias, quod ad eam declinaverim et hospitalitatem apud eandem ex paupertate eius fecerim bonique consulerem, si quid defuerit, nam id non voluntati, sed inopiae rerum tribuere debeam etc.
Reverendissime Domine, nihil mihi defuit, sed potius cuncta ad usum meum splendide superfuerunt. Et cum me Vestra Reverendissima Dominatio concomitaverit in carpento meo mecum sedendo, memineritque se bonam ex suo episcopatu et honestam habere provisionem atque iam suis creditoribus bonam partem debitorum inde persolvisse, quod profecto gaudens audivi et Vestrae Reverendissimae Dominationi ex toto sereno vultu gratulor ipsamque egestatem seu paupertatem gloriosam recte appellare possum, eo quod soli illi divites sint, qui satis esse censeant, quod est et rebus suis sint contenti.
Cum hoc Vestrae Reverendissimae Dominationi, cui ut supra, omne felix et faustum precor, me diligenter commendo. In novis nihil habeo, quod delectet.
Ex Helsberg, 21 Octobris 1534.
Reverendissimae Dominationis Vestrae bonus frater Mauritius episcopus Varmiensis subscripsit