Letter #1228
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-10-23
received [1534]-10-25 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 8, f. 1vunnuafter32
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater carissime ac plurimum honorande.
Litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, nudius tertius Lubaviae datae, sunt mihi heri sub noctem per puerum eius redditae. Ante omnia ago Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias, quod me de his omnibus, quae ipsi ultro citroque innotuerunt, per proprium suum nuntium certiorem fecit, praecipuo(!) tamen de victoriis s(erenissimae) regiae maiestatis contra Moscos, quas ut regnorum rector Christus augeat atque adeo accumulet, precor. Nihil enim mihi vel laetius vel iucundius quam communi on the margin, in the hand of other⌈communicommuni on the margin, in the hand of other⌉ domino nostro clementissimo multitudinem victoriarum suarum gratulari. Et licet bona pars communicatarum novitatum etiam ante in Newmargkt ad me pervenerat, erant tamen mihi gratissimae, utpote ms. a(!) ⌈ee ms. a(!) ⌉ ex sincero et candido fratris et amici pectore profectae communicataeque.
Ceterum paene nulla, quibus paria faciam vicesque reddam, habeo, quae Reverendissimam Dominationem Vestram ignorare putem. Ex Monte Regio fama est subditos ducales omne subsidium pecuniarium aut contributionem illustrissimo domino duci in totum denegasse, plurima vero gravamina, quibus ab ipso iam primo illustritatis eius in Prussiam ingressu usque in hunc diem oppressos se asserunt. Ac praeterea mercimoniorum negotiationem, quam exercet, obiecisse. Attamen hoc illustritati eius addixisse, si quod insperatum atque hostile se illi obiceret, velle re et corpore ab illustritate eius fideliter stare.
De Lubecensibus id, quod Dominatio Vestra Reverendissima scripsit, etiam vulgari rumore audivi. Quid autem in vero sit, incertum. Si quid certi habuero, quod ad Dominationem Vestram Reverendissimam non pervenisse arbitrabor, per proprium nuntium significare non intermittam.
Omnes litteras et novitates mihi missas remitto Reverendissimae Dominationi Vestrae praeter exemplum litterarum regiarum AAWO, AB, D. 8, f. 30v ad dominum castellanum Plocensem etc., quas propterea retinui, quod hidden by binding⌈[od]od hidden by binding⌉ non dubitem simile exemplum earum apud se retinuisse Reverendissimam Dominationem Vestram. Ad ea item, quae mihi per pictorem domini ducis scripsit, respondi, mit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉tens responsionis litteras in nundinas Wormeditenses, proxima efflu text damaged⌈[fflu]fflu text damaged⌉xa hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ dominica celebratas, per homines Lubavianos, quos illic fore non dubitabam, Reverendissimae Dominationi Vestrae perferendas.
Quam felic text damaged⌈[ic]ic text damaged⌉em hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ in longissimos vitae annos cum omni fortunarum et honorum augmento ut Deus conservet, opto ex animo.
Ex Heilsberg 20 hidden by binding⌈[0]0 hidden by binding⌉ Octobris anno 1534.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauritius episcopus Varmiensis subscripsit
Postscript No. 1:
Reverendissime Domine.
Accepi nuper litteras a domino castellano Gdanensi Konigsberg die Hedevigis datas, quibus nil novi congessit, praeter quod ill(ustrissimus) dux Prussiae proficiscitur ad marchionem Brandenburgensem, electorem, scitu et consensu regiae maiestatis, concitus igitur, quod rationem suam peteret eo, quod dux secum vel ad prandium, seu coenam una die sit moraturus, ex Varmia autem vellet extensius mihi singula scribere aut per dominum Gisensem communicare, in iis autem litteris mihi pauca de suis solum privatis causis significvit et nomine domini Nipczitcz salutavit. Oeconomum meum in horam ex Warmia venturum praestolor; si quid adduxerit, quod Vestrae Reverendissimae Dominationi incognitum arbitratus fuero, id proprio meo nuntio ad Vestram Reverendissimam Dominationem volabit.
Cum his sanitatis plenitudinem Vestrae Reverendissimae Dominationis candido amore a Christo precamur.
Datum ut in aliis litteris.
Mauritius episcopus manu sua
Postscript No. 2:
Proderit, reor, Gedanensibus, quod subditi ducis illi praesentibus nuntiis regiis tam accurate improperaverunt exercitationem mercimoniorum.
Reverendissimo Domino meo episcopo Culmensi
Postscript No. 3:
Reverendissime Domine. Hac hora, qua puerum hunc absolvi, venit ex Warmia dominus oeconomus meus et nihil novi praeter ea, quae scripsi, attulit, hoc tantum adiciens, quod illustrimus dominus Prussiae dux etc. heri per Braunsberg profectus sit, concessurus ad fratrem suum marchionem Ioachimum.
Datum ut in litteris.