Letter #1216
Jan KONOPACKI Jr to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-08-18
received [1534]-09-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino mihi gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine gratiosissime.
Servitia et obsequia mea Dominationi Vestrae Reverendissimae paratissima offero.
Iam praeterlapsis aliquot mensibus cum e patria discederem, Dominationem Vestram Reverendissimam prius visere decreveram, siquidem ita mihi etiam Eadem mandaverat. Verum casus repenetinus acciderat, quo minus et mandato Dominationis Vestrae Reverendissimae, et animo meo satisfactum sit. Nam e famulitio domini Maczyeiowski iunioris quendam conveni, qui Gedanum proficiscebatur, et ex eo de valetudine domini mei reverendissimi prospera quaesii. Is cum adversam esse nuntiaret, nihil commoratus me itineri Cracoviam versus accinxi atque ita, ut ille praedixerat, repperi. Decumbebat enim dominus reverendissimus meus febre et icteritia debilitatus.
Proinde Dominationem Vestram Reverendissimam rogo, excusatiunculae huic meae det locum, nisi enim hoc obstitisset, Eandem insalutatam haud reliquissem.
His me Dominationi Vestrae Reverendissimae commendo utque sua me gratia benevolentiaque complecti velit, oro. Et tandem, ut diutissime felix vivat, exopto.
Cracoviae, XVIII Augusti M-o D-o XXXIIII-o.
Dominationi Vestrae Reverendissimae paratissimus Ioannes de Conopat