Letter #1215
Stanisław BOREK to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-08-18
received [1534]-09-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni episcopo Culmensi dignissimo, patrono gratioso
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Mei ipsius in gratiam <Dominationis Vestrae> Reverendissimae commendationem.
Ante datas ad me litteras intellexeram hunc molestum animum Dominationis Vestrae Reverendissimae, quem ex insimulatione principis nostrae conceperat. Quantum autem ego mecum conicere possum, non alio haec processerunt, nisi ex licentiosa et liberali informatione eorum, qui apparere volunt principum patriae ceteris studiosiores et fideliores. Verbalia tamen et aulica sunt haec, quibus ut se principibus in gratiam insinuent, molimenta, verum ea non solent diu subsistere, quemadmodum nullo sunt suffulta fundamento, sic nec diu durabunt.
Reverendissima Dominatio Vestra multis nominibus iam a multo tempore virtute eximia, integritate conspicua, rerum denique gestarum foris dexteritate, in gratiam principum nostrorum se insinuavit, ut nihil addi posset. Itaque constanti et liberali sit animo, non sunt enim ullo umquam tempore Dominationi Vestrae Reverendissimae nocitura. Optimo sit insuper animo, persuadeatque sibi de reverendissimo domino meo Cracoviensi episcopo nullis in rebus umquam operam suam Reverendissimae Dominationi Vestrae esse defuturam. Ego autem pro officio meo agam fidum sollicitatorem rerum et negotiorum Reverendissimae Dominationis Vestrae in aula reverendissimae dominationis suae.
Dominationem Vestram Reverendissimam felicissime et ex animi sui voto valere desidero, cuius gratiae me unice et ex animo commendo.
Datum Cracoviae, die XVIII Augusti anno a Christo nato M-o D-o XXXIIII-o.