Letter #1174
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-06-12
received [1534]-06-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 8, f. 1vunnafter75
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri carissimo et amico plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice praestantissime et sempiterne observande.
Nudius tertius hinc solvit famulus Reverendissimae Dominationis Vestrae, cum quo, quae tunc mentem meam angebant, fr(?) Reverendissimae Dominationi Vestrae perstrinxi. Post illius autem discessum eo die, haec mihi impartita sunt nova, comite de Aldenburg ductore et quoddam equite Dano exule IIII milium la<n>ceariorum et VI c equitum ducentibus superinscribed⌈ducentibusducentibus superinscribed⌉, qui civitatem Monasteriensem obsi written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ii written over ...⌉debant, in ducatum Holsatiae, minime hoc duce suspicante, dilapsos esse, ferro et igne, spolioque cuncta miscentes, expugnavere arcem et civitatem Trittaw text damaged⌈[w]w text damaged⌉ et omnem animam in ea viventem iugulaverunt, deinde Plone, Sigeberger et alia munitissima loca per deditionem usurparunt. Dux et Dani Suecique strenue sese ad arma parant. Lubicenses sua sponte comitis partem adversus Holsatos etc. suscepere eique omnem eorum boardarum apparatum cum XII, quas cartaunas(?) appellant, misere, VII naves ad piraticam exercitationem, ut fama volat, contra Hollandos miserunt, primum tamen arcem Sunderberg, in qua rex Cristiernus detinetur vinctus, aggredi conceperunt, filium quondam Stenonis Sweciae gubernatoris e manibus ducis Luneburgensis vafre et astucia quadam obtinuerunt, quic actu tunc apud eos agit, sperans regnum Sweciae per assistentiam Lubicensium assequi, de quo etiam Lubicenses palam gloriantur se Holsatiam, Daciam, Sueciamque in sua palma habere et montium, ut ita dicam, altitudines, prout seditiosi facere soleant maiora de magnis, sese iactitantes.
Rex Angliae, Hamborgenses, item et Ditmartici Lubicensibus adhaerent, qui, ut fama volat, ab Anglo praesertim magnam vim pecuniarum AAWO, AB, D. 8, f. 75v in auxilium acceperunt.
Monasteriensis episcopus iterum suam civitatem milite circumcinxit, capitaneo caesaris nomine Georgio Schenck, qui Frisiae praeest, ductore.
Anglus prorsus insanit, ecclesias et clerum universum in fabulam et praedam faciens. Franciae rex quoque Luteranismum sapiens, Anglo adhaeret adversus caesarem suoque clero intolerabilem imposuit exactionem, ita quod clerus nunc est ferme per universam christianitatem praeda saecularium principum et populorum.
Lubicensis episcopus quoque per armorum gentes, qui Holsatiam intraverunt, spoliatus et expulsus est.
Haec Vestram Reverendissimam Dominationem cum hoc puero meo, qui suos invisere parentes statuit, latere nolui eo, quod iucundiora, quae delectant, non habeo, quae libentius perstringerem. Deus sit nobis propitius et servet nos caelesti protectione ab insidiantibus nobis Vestrae written over am⌈amaeae written over am⌉que Reverendissimae written over am⌈amaeae written over am⌉ Dominationi incolumem et longam tribuat vitam.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Helsberg, 12 Iunii anno etc. 34 properanter.
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater Mauritius episcopus Varmiensis scripsit