Letter #1171
Mikołaj WOLSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1534-06-04
received [1534]-06-12 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino et amico ac fautori suo [gratioso] et honorando
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine amice et fautor gratiose ac honorande.
Salutem sinceram et sui ex animo commendationem.
Post redditas famulo Vestrae Reverendissimae Paternitatis litteras volui has novitates, quas dominus Severinus Boner castellanus Zarnoviensis, affinis meus, mihi misit, sibi scriptas a dominis de Lasko et Sigismundo de Ebersteyn, quem Vestra Reverendissima Paternitas optime novit, Vestrae Reverendisimae Paternitati impartire. Sun[t h]aec, quae non multum ferant oblectationem animi et quem finem tanti tumultus parituri sunt, divinae bonitatis est indicare.
Quisve illius turbandi Regni fuerit auctor, prudenti iudicio Vestrae Reverendissimae Paternitatis committo investigandum nec quid est, quod laudemus, solum unanimi voce dicamus, proh dolor labenti Regno. Nescierint antea Turcae nostras oras et nunc eas ceu per speculum perlustrati sunt.
Quid praeterea innovabitur offerente se tabellario Vestrae Reverendissimae Paternitati non gravabor communicare. Et cum hiis se commendo gratioso amori Vestrae Reverendissimae Paternitatis et cupio illam feliciter et longaev[e] ex corde valere.
Datum Vilnae, festo divinissimi Corporis Christi 1534.
Nicolaus de Volya castellanus Voynicensis, serenissimae reginalis maiestatis magister curiae