Letter #1159
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPułtusk, 1534-05-01
received [1534]-05-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo meo Domino, domino episcopo Culmensi
Reverendissime mi Domine observandissime.
Maluissem aliam mihi incidere mittendi ad Vestram Reverendissimam Dominationem causam, quam dolorem meum intolerabilem. Memini enim illam pollicitam mihi fuisse in Ploczka impartiri me unguento quodam ad dolores arthriticos praesentissimi remedii, cuius promissi commemorare me cogit ingens cruciatus, quem his quinque diebus sustineo, ita ut vix iam sustinere queam, ex materia quadam acuta, quae defluxit in iuncturam humeris et bracchii. Proinde, si Reverendissima Dominatio Vestra intelligit hoc ipso unguento amici dolorem levari posse, non gravetur rogo aliquantulum mittere per hunc nuntium et docere, quo pacto et quo tempore illo sit utendum, quod illi vicissim omnibus fraternis officiis referre curabo.
Quam aegre ferat reverendissimus dominus noster Cracoviensis molestias et perturbationes animi, quae conflatae sunt Reverendissimae Dominationi Vestrae in aula, intelliget ex his litteris, quas illi mitto. Ego rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, ut has ipsas molestias abigat in maximam malam crucem, nam et ego pari molestia his diebus affectus eram, sed superveniente hac maiori molestia corporis, persuasi mihi non curare, etiam si caelum ruat, modo ego a dolore liber essem.
Credat mihi Reverendissima Dominatio Vestra, quod si quid historiis, si quid hominum vaticiniis, si denique ipsi naturae credendum est, haec tam violenta tamque praeceps huius temporis scaena diu durare non poterit, nemo est enim, qui non damnet et maledicat illam in omibus et per omnia.
Felicissime valeat Vestra Reverendissima Dominatio et me fraterna gratia complecti non desinat.
Poltoviae, prima Maii MDXXXIIII.
Addictissimus Plocensis
Postscript:
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae id novi, quod ex aula habeo.