Letter #1150
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1534-04-18
received [1534]-05-08 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Rever paper damaged⌈[Rever]Rever paper damaged⌉en(do) in Christo Patri, domino Ioanni episco paper damaged⌈[Ioanni episco]Ioanni episco paper damaged⌉po Culmensi sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae Masoviaeque etc. domina
Reveren(de) in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Rediens huc ad nos nobilis Nicolaus Grabia aulicus noster, fidelis dilectus, retulit nobis ea omnia, quae Paternitas Tua Reverendissima medio illius nobis renuntiavit, quia se de praemissis omnibus nobis iustificari voluit, quod grato audivimus animo. Verum illud nobis molestum erat, quia Paternitas Tua Reverendissima negotium suum privatum verterit in publicum, de quo nec minus contentus esse videtur reverendissimus dominus archiepiscopus Gneznensis, legatus natus et primas regni, sincere nobis dilectus. Sacra tamen regia maiestas, dominus et consors noster colendissimus, committere dignata est totum statum controversiae huiusmodi magnifico Stanislao de Cosczielecz palatino Posnaniensi, Mariemburgensi, Slochoviensi et Bidgostiensi capitaneo, ne amplius serpat, audire et componere.
Ideo Reverendissima Paternitas Vestra satisfaciat in ea re voluntati eius regalitatis et illuc deponat quicquid iniuriae vel contumeliae se habere a generoso Stanislao Kostka arcis Mariemburgensis procuratore, thesaurario terrarum Prussiae et capitaneo Golubensi, praetendit. Maiestas demum regia, ubi amica compositione illud transigi non possit, aequo suo iudicio expendet.
Sic factura Paternitas Tua Reverendissima, quae bene valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Vilnae sabbato post Conductum Pascae anno Domini MD XXX-o IIII-o.
Ex mandato proprio sacrae reginalis etc.(?)