Letter #1138
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1534-03-28
received [1534]-04-13 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo C paper damaged⌈[C]C paper damaged⌉ulmensi, administratori Po paper damaged⌈[Po]Po paper damaged⌉mesaniensi, domino suo clementissimo Lubavii aut in Alte(n)husse
Culmezee
Dominus Cracoviensis post longam absentiam nudius tertius rediit Cracoviam. Heri apud eum pransus sum. Sentio illi non ingratum esse, quod „Proverbia” illi dicaverim. Mitto sex exemplaria „Proverbiorum” et sex commentariolos <in> in Paulum. Quam primum Viennam aut Venetiam venero, augebo et iterum edam ms. aedam(!) ⌈edamedam ms. aedam(!) ⌉. Valde cuperem Philippum mihi respondere; sperarem me per ipsum Paulum rem posse tam facere claram, ut nemo dicturus non esset ita rem se habere nec posse aliter. Praelegi hic volente reverendissimo domino Cracoviensi epistolam divi Pauli in collegio satis, quantum percipere possum, cum gratia. Mittat quaeso Dominatio Vestra exemplar unum Gedanum ad dominum Iohannem a Werden et si videbitur, unum duci Prussiae. Carolus Koctzer offert obsequia sua Reverendissimae Dominationi Vestrae, qui et litteras has a domino Lundensi tradidit mihi. Dominus Plocensis cupit „Ecclesiasten” dicare iuniori regi, ego illi hoc magis promisi ms. permisi(!) ⌈promisipromisi ms. permisi(!) ⌉ Vestrae Dominationis causa{e}, quam quod ego illi quicquam debeam. Post haec festa proficiscar, Deo dante, Viennam, ubi dominum Lundensem, a Bavaris redeuntem, operier et fortasse Cornelium ipsum. Audivit, credo, Dominatio Vestra, quomodo Koski deluserit dominum Laski, qui eum sua pecunia liberavit a vinculis ea lege, ut arces quasdam munitissimas illi traderet, quod, factus liber, non fecit. Nonnihil me male habet, quod iam in tertium mensem a Dominatione Vestra absens nihil litterarum acceperim. Non habeo, quod scribam amplius, nisi quod ex animo Reverendissimae Dominationi Vestrae cum tota cognatione et familia prosperrima omnia opto. Est hic Polidamus et nudius tertius advenit Hercules quidam, qui ambo nihil habent, quo sese ostentent, quam quod de Erasmo male loquuntur nec sentiunt se rideri ab omnibus. Iterum valeat Reverendissima Dominatio Vestra.
Cracoviae, 28 Martii 1534.
Vestrae Reverendissimae Dominationi deditissimus Ioannes Campensis