Letter #1086
[Ioannes DANTISCUS] to [Juan de COMALONGA]Löbau (Lubawa), 1534-01-11
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem et felicitatem. Magnifice Domine, amice carissime et honorande.
Respondi iam pridem litteris Dominationis Vestr[ae], quas ad me dedit ex Patavio ad Danubium. Ab eo tempore nullas a Dominatione Vestra vidi, non potui tamen mihi temperare, quin istas ad Dominationem Vestram darem, quibus saltem Vestras in li<n>gua Hispana, qua adhuc valde oblector, elicere possem et fieri a Dominatione Vestra certior, quomodo serenissima caesarea maiestas et tot[a] eius curia habeat, quandoquidem plurimos in ea habeo amicos non vulgariter caros, inter quos Dominatio Vestra non est de postremis. Rogo itaque per istam nostri mutui amoris et benevolentiae coniunctionem, quae inter nos fuit semper, velit ad me de omnibus, quae apud vos aguntur, scribere quam copi[o]sissime, quo me in hoc orbis angulo non mediocri afficiet voluptate et cum cuotidi[e] Dominationis Vestrae video apud me simulacrum vultus, [vi]deam etiam mentis, quod solent esse litterae, quae m[ihi] a Dominatione Vestra erunt gratissimae. Quam optime et quam diutissime valere ex animo cupio et rogo me omnibus nostris contubernalibus commendari.
Ex castro episcopatus mei Lubaviensi, XI Ianuarii 1534.