Letter #106
[Ioannes DANTISCUS] to [Sigismund I Jagiellon]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-03-18
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Humillimam etc.
Proficiscitur ad Serenissimam Maiestatem Vestram secretarius spectabilis magistratus Gdanensis in negotiis, quae non solum civitatem hanc Serenissimae Maiestatis Vestrae, verum etiam commodum omnium harum Serenissimae Maiestatis Vestrae terrarum attingunt in hac temporum, quae se offerunt, inclementia, qua omnium rerum, maxime autem frumentorum caritas et penuria passim et ubique habetur. Proinde mature ipse magistratus prospiciens non abs re ex usu et utile, immo et necessarium, esse putat, ne alio per mare ad exteros frumenta educantur, cum illis pro communi victu domi egeamus. Qua in re ut Serenissima Maiestas Vestra missum hunc secretarium benigne audire et cum sua gratia voti compotem a se dimittere dignetur, oro atque me suppliciter Serenissimae Maiestati Vestrae commendo.
Quam ut Dominus Deus diutissime sospitet prosperetque in omnibus, intime precor.
Ex Heilsperg, XVIII Martii MDXLI.