Letter #1052
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1533-12-05
received 1533-12-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in] Christo patri [et domino] Ioanni episcopo [Culmensi] sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo pater sincere nobis dilecte.
Intelleximus Paternitatem Tuam scripsisse sacrae maiestati regiae, domino et coniugi nostro colendissimo quosdam episcopos Livoniae propter intestinas dissensiones velle sese sacrae maiestati regiae dedere et sacram illius maiestatem Paternitati Tuae re[s]pondisse se grato animo id audire velleque scire, quo modo id ipsum fieri debeat aut possit, hactenus autem Paternitas Tua nihil respondit. De quo non possumus non mirari, nam cum res sit sacrae maiestati regiae act regno et huic Magno Ducatui admodum utilis et necessaria, Moscoviae adiacens, merito a Paternitate Tua velut bono consiliario curari debet, quod ut diligenter cooperetur, plurimum cupimus et quid tandem sperandu[m] sit, sacrae illius maiestati regiae perscribat, simul et nobis. Bene valeat.
Datum Vilnae, die 5 mensis Decembris M-o D-o XXXIII-o.
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium