Letter #1035
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-10-07
received [1533]-12-04 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico praestantissimo et fratri plurimum honorando
Reverendissime in Christo pater, domine amice et frater plurimum honorande. Longaevam in Domino felicitatem et salutem Vestrae Reverendissimae Dominationi ex candido affectu faveo.
Serenissima regia maiestas me per hunc cubicularium suum ac speciales litteras in conventum Margenburgensem pro festo divae Luciae proxime celebrandum vocare dignata est, in quem si sanus fuero, venturus sum et officium meum facturus. Nova, quae scribam, non habeo. Quae hic cubicularius affert, ex ipso Reverendissima Dominatio Vestra coram audiet. An domini nuntii harum terrarum ad maiestatem regiam amandati exiverint, ignoramus. Mora eorum non admodum eo, quod non potest non esse nociva, nobis placet. Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram ab omni molestia optatam ducere vitam et me illi esse commendatissimum.
Ex Helsberge, 7 Octobris 1533.
Vestrae Reverendissimae Dominationis sincerus frater Mauritius episcopus Warmiensis manu sua