Letter #101
Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), [1538]-05-16
received [1538]-05-19 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Cristo principi et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino suo gratiosissimo
Salutem dicit, Reverendissime Praesul, domine gratiosissime.
Quantum doloris conceperam, cum intelligerem subitum illum casum et periculosam admodum procellam, quae non modo valetudinem Reverendissimae Dominationis Vestrae concutere, sed maius quoque periculum minari videbatur, tantum rursus voluptatis hausi, cum omnia viderem ex divina clementia in tranquilliorem statum et felicem exitum restituta esse. Debet itaque patria ipsa, debent, quotquot sunt, boni et patriae amantes non paruas Deo Optimo Maximo pro tanta beneficentia gratias. Neque dubitandum est, quin altissimus ille bonorum largitor voluerit eo modo veluti acerrimis adhibitis stimulis Reverendissimam Dominationem Vestram ad suscipiendam diligentiorem curam valetudinis incitare.
Dum nuper essem in Warmia, contuli cum venerabili domino doctore Nicolao Coppernico de causa istius subiti morbi non pauca. Principio a me dissentire videbatur, tamen persuasus indiciis et rationibus idem mecum sensit, ut quicquid hoc erat mali, ex affecto cerebro veluti ex fonte manaverit. Summopere itaque curandum erit, ut cerebrum ita muniatur, ut non facile ab humoribus et fumis caput plerumque infestantibus laedatur. Idque potu diluto et tenuiore diaeta facile vitabitur.
Non potuit esse gratum, cum intelligerem Reverendissimam Dominacionem Vestram ad aulam serenissimi Romanorum regis profectionem instituisse, vereor enim, ne aula cum monstris suis, quae haud parvo numero alit, circa valetudinem Reverendissimae Dominationis Vestrae nobis difficultatis quippiam suscitet. Vix enim Hercules ipse cum purpuratis istis harpiis tuto congredi posset tam avidis ad pugnam tamque ad certandum paratis. Certatur autem armis in speciem quidem innoxiis, verum, si res ipsa spectetur, aeque pestiferis et perniciosis ac si ferro res ageretur. Immania enim ista pocula, cum quibus contenditur, quid commodi invehant corporibus? Ipsi pronuntiat, qui vel mediocriter in ea palaestra versati sunt. Ipse, tametsi in ea harena numquam pro satis strenuo athleta habitus sim, attamen vehementer me pudet tantum operae in hoc ludo impendisse. Haec a me libere quidem attamen amico animo scripta Reverendissima Dominatio Vestra boni consulere dignabitur.
Ceterum summa iam adest occasio (ni forte fallar iudicio) serenissimo Romanorum regi apud concilium annatas (ut vocant) impetrandi ad aliquot annos in usum et defensionem incliti regni Ungariae, praesens enim periculum, et quae oculis offertur – immanis illa et sanguinaria Turcarum truculentia – facile inducere deberet Christianos principes, ut non modo annatas eo patiantur conferri, sed ut per regna et provincias contributiones constituantur ad alendum firmissimum exercitum, qui in Ungaria perpetuo in castris, Romanorum more, excubias agat ad omnem occasionem paratus. Nec enim video, quomodo aliter id regnum ab hoste tutum esse possit. Quo amisso, quid sperandum sit de retinenda Germania, aliorum esto iudicium. Hunc me invitum et praeter institutum rapuit dolor et commiseratio calamitatis reipublicae Christianae, quae socordia et dissensione principum nostrorum eo recidit, ut iam si velint, vix possint his malis mederi. Sero, sero nimium Phrigum more sapimus. Quo stomacho Demosthenes et Cicero, si in ea tempora incidissent, contra Turcicam tyrannidem fulminassent. Quibus Philippi et Antonii dominandi cupiditas huic minime conferenda intolerabilis erat. Sed de his satis.
Ceterum, Reverendissime Domine, tentavi nuper, an possem a quodam Romanensium canonicatum Warmiensem obtinere. Ad eam rem transigendam opus erit consensu serenissimi Romanorum et Bohemiae regis. Scripsi ad cancellarium reverendissimi Wratislauiensis domini, Vincencium Hortensium, ut opera sua expediretur. Si impetratus non sit, quod facile in cancellaria explorabitur, facillime nunc gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae eundem obtinebimus. In quo gratiam suam mihi impartiri Reverendissima Dominatio Vestra non gravabitur. Necesse autem esset eundem impetrare simili clausula: “Consentimus utpote ius patronatus obtinentes in ecclesia collegiata Sanctae Crucis Wratislauiae, ut dominus doctor Nicolaus Coppernic possesor scolast<e>riae in eadem ecclesia, eam in manibus sanctissimi domini nostri papae vel episcopi Wratislauiensis resignare possit in favorem domini doctoris Ioannis Ropoldi, canonici Wratislauiensis etc., ita tamen, quod super eadem scolast<e>ria nulla pensio reservetur nec quovis alio gravamine oneretur etc.”
Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere cupio optoque ut salvus et incolumis quamprimum ad nos redeat.
Datae Gdani, 16 Maii.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Ioannes Tressler