Letter #1006
Johan WEZE to Ioannes DANTISCUSVienna, 1533-09-11
received [1533]-10-12 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, domino et amico meo tamquam patri colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine observandissime.
Post servitiorum meorum commendationem.
Salutem.
Ex litteris domini Ioannis Campensis, in castro Heilsberg absque data scriptis, intellexi Reverendissimam Dominationem Vestram satis recte in sua dioecesi valuisse, quod intellexisse mihi suavissimum fuit. Accepi etiam litteras Vestrae Reverendissimae Paternitatis ad magnificum dominum Cornelium Scepperum scriptas, quas penes me reservo usque ad illius reditum, cum nulla fuit ad eum mittendi opportunitas.
Die XVII mensis Maii proxime praeteriti incidi hic Viennae in gravissimam infirmitatem, a qua vix hodie liberatus sum. Fuit periculosissima taliter, ut nemo ex medicis me superstitem fore iudicaret. Valeo utcumque, sed non, ut soleo.
Intelleximus Reverendissimam Paternitatem Vestram ex incendio maximum damnum perpessum esse, ex qua re omnes, quotquot audio, boni, ex animo dolent. Nemo certe est in hac aula, qui non optime favet et precetur Reverendissimae Vestrae Dominationi. Quod ego eidem plurimum faveo, ex debito est, non enim ero immemor umquam, quot beneficiis ubique me affecerit. Nacta aliqua digna occasione me talem exhibiturum polliceor, ut ex voluntate mea cognoscat in ingratum hominem ea non contulisse, hucusque et facultas et occasio defuerunt.
Dominus Ulricus Ehinger diebus elapsis ad me misit litteras inclusas, rogans, ut aliquo medio eas Reverendissimae Dominationi Vestrae mitterem. Hic Augustae vixit hucusque, paratus tamen est velle ad Hispanias proficisci circa XX-am huius mensis. Heri accepimus litteras a domino Cornelio nostro illum appulisse in Croatia, regiae Romanorum etc. maiestatis dominio in portu Bucchari nuncupato non procul a Sancto Vito nec procul a Tergesto. Speramus illum infra dies IX huc futurum. Rectissime valet, pacem scribit compositam et confirmatam a Turca, condiciones autem pacis non scribit, sed se personaliter referendum promittit.
Hic est constantissima fama Andream ab Aurea et marchionem Guastae vicisse classem Turcicam, quae Coronam obsiderat, Coronam etiam esse ab obsidione terrestri liberatam. Haec a multis, etiam ex scriptis domini Cornelii. An ita sit, ignoro. Nam idem dominus Cornelius ea similiter ex auditu habuit. Imperatrix ad mortem usque aegrotavit Barchinonae, ita ut caesarea maiestas de illius vita desperavit. Revixit et optime valet. Caesar est Montisonii prope Valentiam, ubi tenet Curtas, Hispanico more, trium regnorum, videlicet Valentiae, Aragoniae et Cataloniae. De hoc mense iturus est versus regnum Castellae.
Papa X-ma huius cum triremibus solvit a curia Romana et vadit Nitium in provincia Provintiae, ubi Christianissimus Francorum rex illum exspectat cum oratore regis Angliae, duce de Suffock et misit sanctitati suae obviam ducem Albaniae cum tribus triremibus. Dicitur, quod papa vadit animo et causa componendi firmam pacem in universa Christianitate. Rogandus est Deus, ut huic proposito inhaereant omnes. Multi sunt, qui Thomae fidem sequuntur. Optima tamen a talibus, videlicet sanctissimo et Christianissimo, sunt exspectanda. Gotscalcus noster est in Hispaniis et optime valet. Alia non occurrunt digniora. Ego hic maneo iussu caesaris hucusque. Post reditum domini Cornelii spero me ad maiestatem suam rediturum, ubi si aliquando possim Vestrae Reverendissimae Paternitati servitium aliquod gratum impendere, praecipiat suo Lundensi tamquam filio, me tamquam talem semper et oboedientissimum et paratissimum inveniat Paternitas Vestra Reverendissima, cui me ex integerrimo pectore commendo quamque diu et feliciter vivere exopto.
Datae Viennae, die XI-a Septembris anno Domini M-o D-o XXXIII-o.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor uti filius oboediens Ioannes electus archiepiscopus Lundensis etc.