Letter #10
[Mauritius FERBER] to Ioannes DANTISCUS[Heilsberg (Lidzbark Warmiński)?], 1528-12-[02] – 1528-12-[04]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverende Domine, amice plurimum honorande.
Non mediocrem accepimus voluptatem, cum Dominationis Vestrae in has communis patriae nostrae oras reditum cognovissemus. Quem illi inter tanta viarum ac turbulentiarum, quibus totus ferme orbis Christianus concutitur, discrimina salvum et incolumem evenisse gratulamur. Quem hic quoque fortunarum ac omnis felicitatis successus ut excipiat, optamus. Ad quod, si quid vel nostro calculo adicere poterimus, ut singulare ad nos refugium habeat, volumus, certoque sibi persuadeat, in eo, quod vel ad honoris vel dignitatis cumulum Reverendae Dominationi Vestrae accedere possit, operam nostram non defuturam. Eandem Reverendissimam Dominationem Vestram bene valere cupimus.
Datae.