» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1

Ioannes DANTISCUS to Bona Sforza
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-04-13


Manuscript sources:
1copy in Latin, 16th-century, BJ, 6557, f. 394r-v
2copy in Latin, 18th-century, BCz, 59 (TN), No. 57, p. 223-224
3copy in Latin, 18th-century, BCz, 274, No. 249, p. 498

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 412

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BJ, 6557, f. 394r

Ioannes Dantiscus episcopus Varmiensis Bonae reginae Poloniae

Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina mea clementissima.

Humillimam orationum et servitiorum meorum commendationem.

Quod Serenissimae Maiestati Vestrae litterae meae acceptae fuerint, me plurimum exhilaravit, velim enim studia mea omnia numquam Serenissimae Maiestati Vestrae fieri ingrata.

Ceterum quod a me clementer postulat atque hortatur, ut officii mei memor serenissimae regiae maiestatis et reipublicae negotia curae habeam, quemadmodum fidei meae debitum exigit, calcar ultro currenti addidit, quandoquidem id incorrupte ac integerrime praestiti semper, ab eo officio, etiam non accedente monitore, desiturus sum numquam. Cuius illi egent, de quorum fide dubitanter creditur. Quod quidem meum officium ab eo tempore, quo per omnem meam aetatem regiis commodis inservire coepi, ab iis, qui me penitius norunt veritatemque fateri non verentur, satis habetur compertum, resque ipsa in dies monstrabit clarius, utque itidem sibi de me Serenissima Maiestas Vestra persuadeat, impensissime BJ, 6557, f. 394v oro.

Cui me suppliciter commendo valetudinemque diutissime florentem prosperrimamque a Domino Deo intime precor.

Ex Heilsberg, XIII Aprilis MDXLII.