List #3543
Maciej DRZEWICKI do Ioannes DANTISCUSSkierniewice, 1532-10-06
odebrano 1532-10-13 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Iohanni Dei gratia pontifici Chulmensi, amico et fratri in Christo carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater in Christo carissime et honorande. Salutem et omne optimum Vestrae Reverendissimae Dominationi a Domino Deo ex animo precamur.
Paulo ante misimus Vestrae Reverendissimae Dominationi gratiam iubilaei cum litteris nostris. Credimus et iubilaeum, et litteras nostras eidem esse redditas et utinam ea gratia iubilaei Vestra Reverendissima Dominatio sui gregis oviculas ab haeresis morbis salvare possit. Magnam enim vim ea gratia habet et prius non audita, quod sine ullo questu homines christicolas a criminibus quomodocumque enormibus absolvit. Sperare itaque debemus, quod mundati a criminibus a Domino Deo victoriam gloriosam de isto truculento hoste impetrabimus. Scribitur enim nobis, quod hostis terga vertit tam ob potentiam caesaris, qui iam ex certo versus Viennam appropinquasse dicitur et Cancianum misisse, ut terga Turci silvis incisis et viis impeditis vexaret, tum etiam ob Andreae Doriae classem, qua, habens coniunctas Rodianam, Siculam et Ianuensium classes, Traciam et Macedoniam urget et ideo dicitur Turcus accelerare ad propria. Dicitur etiam, quod Grittum relinquat in Hungaria, stipatum octoginta milibus hominum atque ut Ianussium sub custodia habeat. Sed brevi absolvemur a dubio, quandoquidem rex noster sacratissimus misit nuntios certos, qui veritate totius huius actionis explorata, redire et nuntiare suae maiestati debent, quicquid vob vero ad nos certi venerit, Vestrae Reverendissimae Dominationi scribemus.
Intelleximus, quod civitas Gdanensis praedicatorum culpa plurimum inclinet ad lapsum priorum errorum, quam ob rem nos magistratum praemonemus, ut prospiciant futuro periculo, ne cadant in laqueum in id ipsum, Vestrae tamen Reverendissimae Dominationis interest, ut plebani, ut ipsa quoque prospiciat. Dicitur enim, quod illic sit quidam Pancratius, declamator, quem nos banniveramus de haeresi suspectissimum, immo quod ipse suis praedicationibus cum quibusdam aliis initium haeresi dederat. Qui quidem post relegationem semper fuit in dominiis illustris principis Prussiae et ideo non est possibile, ut illic aliquid tale didicerit, quod ipsum meliorem quam antea reddat. Provideat itaque Vestra Reverendissima Dominatio mature, quia nocuit differre paratis et feliciter valeat nosque fraterne amet.
Ex Squirnyowicze, 6 Octobris 1532.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater bonus Mathias Dei gratia archiepiscopus Gnesnensis et primas etc.