List #213
Francesco MARSUPINI do Ioannes DANTISCUSRome, 1524-08-09
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico Domino Iohanni Dantisco, serenissimi principis Poloniae r[eg]is apud cesaream maiestatem [oratori], domino observando
Magnifice atque observande Domine. Commendationem.
Magnificus dominus Ludovicus Aliphius, serenissimi principis Poloniae regis in regno Neapolitano orator, misit mihi litteras ad Vestram Magnificentiam, quas praesentibus alligatas mitto. Ex eis videbit, quid novae rei emerserit et quid apud istam sacram cesaream maiestatem sit agendum.
Ex Hungaria novi, quod sit alicuius momenti, habemus nihil, nisi perpetuum illud a Thurcis periculum et timor, quae nova apellari non possunt, cum sint continua. Dictum est Thurcarum non parvam manum iuncta sibi multitudine Tartarorum se ad invadendam Poloniam parasse. Nescio, unde huc penetraverit huiusmodi nuntium aut quo auctore sit divulgatum. Divulgatum certe est. Verum ex Hungaria nihil omnino accepi, neque audio ex Polonia aliquid tale allatum esse. Utcumque sit, regna illa et Hungariae et Poloniae in continuis versari periculis negare non possumus. Opus esset Christianorum principum pace, quam utinam tandem videamus.
Si continget Vestram Magnificentiam ad me rescribere, si dixerit, quae in istis partibus habentur nova, gratum erit. Cupio autem reddi certior commemoratas atque inclusas sive alligatas domini Ludovici litteras ad Vestram Magnificentiam pervenisse. Quam Deus optimus felicem conservet.
Romae, die 9 Augusti 1524.
Deditissimus Francisus Marsupinus archidiaconus Strigonenesis, serenissimi regis Hungariae orator.