List #5667
Johann von HÖFEN (Jan HARTOWSKI) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-05-08
odebrano [1539]-05-25 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino et domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino ac patrono suo observanter colen(dissim)o or colen(d)o⌈colen(dissim)ocolen(dissim)o or colen(d)o⌉
Reverendissime Praesul, maecenas ter maxime.
Verbis consequi nequaquam valeo, quanto gaudio affectus fuerim Vestrae Reverendissimae Paternitatis litteras legens, quibus me dignum esse putavit et culpam per me admissam benigne condonavit, nuncque me natum esse existimo, quod in gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitatis tandem redii, quam medius fidius diligentius custodiam nec unguem latum a Vestrae Reverendissimae Paternitatis simul et praeceptoris mandato discedam, ea spe, quod me Vestra Reverendissima Paternitas orphanum non deseret, immo incumbentem bonis litteris supportabit. Nam genitricem meam multorum liberorum cura gravatam id facere non posse certo scio, non in alioque, quam in Vestra Reverendissima Paternitate anchoram spei meae repono, maxime cum non ignorem, quod quem Vestra Reverendissima Paternitas semel complexa fuerit favore on the margin⌈favorefavore on the margin⌉, hunc iuvare et ornare non desistit perpetuo. Id insuper de me polliceor, quod Deum Optimum Maximum pro salute ac incolumitate Vestrae Reverendissimae Paternitatis exorabo, cuius gratiae me quantus quantus totum commendo ac dedo.
Cracoviae, feriis divi Stanislai, anno Domini M-o D-o XXX-o IX.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis clientulus perpetuo deditissimus Ioannes Varshowiensis de Curiis