Reverendissimo in Christo Patri et domino, domino ⌊Iohanni Dei gratia electo Culmensi⌋, apud caesaream maiestatem serenissimi [r]egis Poloniae dignissimo oratori, domino observandissimo
Reverende domine, humili salute praemissa.
Reverende domine.
Ex litteris domini ⌊Cornelii Scepperi⌋, cognati mei ac amici singularis, etiam ex vestris, illis annexis, voluntatem et desiderium vestrum intellexi. Ego admodum oblectatus sum, mihi oblatam esse occasionem, quo Paternitati Vestrae inservire et amicitiam, veram fidem ipso effectu declarare possim. Propterea vestra intellecta voluntate et habito assensu et voluntate domini doctoris poenitentiarii, quid pro re vestra et felici eius accessione fortunae procuraverim et effecerim, ex memoriali ad vos misso facile intelligetis. Superest, ut hanc inceptam diligentiam mature et feliciter concludamus, offerendo me ad negotium suum ac omnia et singula, quae pro tempore personam vestram et domini nostri ⌊Cornelii⌋ cognati concernere poterunt, paratissimum et fideliter inservire volentem. Quam rem, ampliori informatione per vos recepta, apertius considerabitis et experiemini, concedente Altissimo, qui vos custodiat feliciter.
Ex ⌊Roma⌋, ultima Iulii 1530.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendae humilis servitor ⌊Ioannes Colard⌋, scriptor apostolicus
Postscript No. 1:
Reverendissimus Sanctorum Quattuor multum fuit gavisus de vestra promotione, proficiat Paternitati Vestrae Reverendae ad maiorem.
Postscript No. 2:
Faxit Deus, ut aliam pinguiorem videlicet metropolitanam pro Vestra Paternitate ex[pedire] possem.