List #3902
[Ioannes DANTISCUS] do [Sigismund II Augustus Jagiellon]Graudenz (Grudziądz), 1543-10-01
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Serenissima Regia Maiestas etc.
Humillimam obsequentissimae meae servitutis commendationem.
In abitione mea nuper a serenissimo atque sancto Serenissimae Maiestatis Vestrae genitore, domino meo clementissimo, obtinui ab eius serenissima maiestate pro fratre meo germano Georgio a Curiis Dantisco, qui tum mecum erat, ut sine quavis telonei solutione centum lastas salis a Gedano in Lituaniam usque Cawno per suos curatores libere ducere inibique divendere possit. Quorum cum unum, Bernardum scilicet Thule, cum eiusmodi centum lastis in praesens ad Magnum Ducatum mittit, veretur, ne is eius curator a telonariis, quod hominum genus alieni solet esse cupidius, aut quibuscumque aliis molestatoribus impedimento quopiam afficiatur. Qua de re Serenissimae Maiestati Vestrae, quantum demisse possum, supplicandum duxi, quodsi quid ad eum modum illi eveniret cumque iis meis litteris ad Serenissimam Maiestatem Vestram confugeret, ut ei clementiam suam benignamque diplomati, quod habet, Serenissimae Maiestatis Vestrae manu subscripto, tuitionem impartiri dignetur. In quo pientissimi principis officio supra id, quod ex debito prius debere me agnosco, longe ad serviendum me sibi perpetuo auctoratu reddet Serenissima Maiestas Vestra devinctissimum.
Cuius gratiae me supplicissime commendo Deum intime orans, ut eandem quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.
Datae ex comitiis Graudentinis, prima die Octobris MDXLIII.