» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2978

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1546-06-19
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-07-04

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 19, Nr 60

Publikacje:
1HE 1 Nr 227, s. 217-218 (in extenso; łacina regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

AAWO, AB, D. 19, No60_2

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

AAWO, AB, D. 19, No60_1

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Simul ut Psitacus huc advolavit, regia maiestas ex catharro coepit laborare cepit. Quae causa fuit, quod in hunc usque diem Reverendissimae Dominationis Vestrae litterae et dominorum consiliariorum lectae non sunt. Neque enim ad maiestatem eius aditus patebat, quam non esse putabant negotiis ullis occupandam in hac sua non firma valetudine. Itaque heri primum habita est apud maiestatem eius de absolvendo Turcico legato consultatio, cui intererat maiestas reginalis, neque erat tempus opportunum litteras legendi. Dabo tamen operam, ut legantur primo quoque tempore.

Vicinus Reverendissimae Dominationis Vestrae functus est apud maiestatem regiam legatione nomine protestantium, ut si quid in concilio durius contra illos decretum esset ac ad societatem armorum regia maiestas invitaretur a catholicis, ne sibi persuaderi pateretur, ut arma contra eos sumeret. Et habuit litteras fidei a duce Saxoniae et Lantgravio. Ceterum non exposuit suam legationem nisi coram regia raiestate iuniore, atque eius intercessione usus missis fidei litteris regiae maiestati seniori legationem scriptam misit. Simul etiam usus est intercessione serenissimi filii ad paternam maiestatem de moneta non exterminanda, de nuntio mittendo ad comitia imperii in proscriptionis negotio, et ut illustri domino Alberto marchioni Brandeburgensi iuniori regia maiestas inhiberet, ne se coram iudicio camerae sisteret aut saltem non susciperet iudicium, ad quod vocatus est, quod feudum acceperit Ducatus Prussiae. Quod tamen a maiestate regia concessum ei esse nondum constat: hae videntur causae fuisse profectionis eius ad regiam iuniorem. Aliae aliquae an fuerint, nos nescimus. Sed nondum responsum tulit, cum prope viginti dies hic sit commoratus.

Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem.

Cuius me gratiae commendo.

Cracovia, pridie Sanctissimae Trinitatis 1546.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varminesis