» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2483

[Samuel MACIEJOWSKI] do Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1541-08-23
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-15

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1599, s. 11-14

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico honorandissimo

Reverendissime in Christo Pater, domine et amice plurimum honorande.

Salutem et omnis felicitatis incrementum.

Non deerant hic Vosczkowae magni patroni, qui cupiebant omnino illam adiutam, sed ego magno studio contendi, ut ne quid impetrarent. Quoniam vero dicebat procurator eius eam iusiurandum dare paratam esse, modo ut ne Thorunii, sed hic potius id facere cogeretur, mihi visum est non esse id repudiandum, modo ut tandem aliquando haec tam diuturna controversia terminari possit. Itaque dixi maiestati reginali me ea de re Reverendissimae Dominationi Vestrae scripturum, ut ea partem adversam adduceret, ut huic non prorsus iniquae postulationi mulieris ne repugnet, sed quietis causa et tranquillitatis, quandoquidem idem Deus, eadem hic est, quae Thorunii, religio, coram sacra maiestate regia iusiurandum ab ea fieri permittat. Qua in re, ut operam suam interponat Reverendissima Dominatio Vestra, quaeso, nam alioqui nullus est finis futurus. Iam pertaesum est sacram maiestatem regiam istius mulieris et me certe non minus. Vellem aliquando ab eius importunis clamoribus nos esse liberos.

Eandem Reverendissimam Dominationem Vestram sanam atque incolumem ad multos annos esse cupio.

Dat ae Vilnae, in octava Assumptionis Gloriosissimae Virginis Mariae anno Domini MDXXXXI.

Vestrae Reveredissimae Paternitatis ...