List #2419
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-04-29
odebrano Marienburg (Malbork), 1541-05-13 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mandata, quae postulat Reverendissima Dominatio Vestra, mittuntur. Si quis huc venerit ex proscripti propinquis, contendam et elaborabo, quantum potero, ut ne quae volet, ea perficiat. In hunc usque diem nemo venit.
Novarum rerum nihil est huc allatum post discessum nuntii Reverendissimae Dominationis Vestrae. Castellanus Vilnensis mortuus est. Hannibal quoque, qui apud maiestatem reginalem fuit in magna gratia.
Equus Reverendissimae Dominationis Vestrae domi nostrae relictus valet iam meliuscule.
Omnes fere dignitates, omnia officia iam vacant in Lituania: unus adhuc superest capitaneus Samogitiensis, palatini tres: Polocensis, Vitepscensis et Novogrodiensis. Maiores officiales nulli sunt. Quid porro futurum sit, videbimus, si Deus volet. De discessu hinc nostro certi nihil. Ex Hungaria laeti nihil.
Misi Reverendissimae Dominationi Vestrae schedam rerum novarum per Mauricium, in qua nescio, an illud quoque perscriptum fuerit, quod regina Hungariae, Buda relicta, Lipam cogitat. In Valachia quae agantur, scit iam procul dubio Reverendissima Dominatio Vestra. Tres intra paucos menses ea terra palatinos habuit: nunc regnat Petrus, paulo ante exsul. Quoquo vertat aliquis oculos, parum laeta videat omnia. Servet nos Deus, qui nisi custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodiat eam.
Hunc precor, ut et Vestram Reverendissimam Dominationem diu servet incolumem. Cuius gratiae me commendo.
Vilna, tertio Calendas Maii 1541.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosi[us] cantor et canonicus V[armiensis]