Liczba odwiedzin: 560
» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1910

Bona Sforza do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1538-08-31
            odebrano [1538]-09-14

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, BCz, 1596, s. 511-512

Publikacje:
1PRZEŹDZIECKI 1 s. 281 (in extenso)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco, episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

Bona Dei gratia rex Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Accepimus litteras Vestrae Paternitatis, quibus nobis salutem et prosperam ac florentem valetudinem precatur, et simul gratias agit nobis pro eo, quod Paternitatem Vestram ad eum, in quo nunc est constituta, statum promoverimus. Quae quidem tam gratae voluntatis vestrae de accepto beneficio significatio grata nobis est et accepta.

Speramus, quod Vestra Paternitas in hoc tam alto dignitatis gradu collocata, ita se erga regias ambas maietatates et erga rempublicam geret, ut malevolos ac invidos eius, quos ait Paternitas Vestra male de se vaticinatos esse, pudeat et vanos falsosque in eorum opinionibus fuisse appareat.

Scimus Paternitatem Vestram habere imaginem serenissimae filiae nostrae Isabellae. Ea imago, si semiplena est et similis illi imagini, quae a capite secundum pectus est depicta, quam apud nos pictor Vestrae Paternitatis vidit, volumus, ut eam nobis Vestra Paternitas mittat. Sin autem haec ipsa imago plena est et staturam plenam in se continet, estque similis illi imagini, quam pictor Vestrae Paternitatis istic exsistens depinxit, quia turpis est nec omnino speciem formamque filiae nostrae refert, eam non cupimus habere. Itaque Paternitas Vestra non hanc, sed semiplenam imaginem ad nos mittat et valeat feliciter.

Datae Cracoviae, die ultima Augusti anno Domini M-o D-o XXVIII-o.

Commisio propria reginalis maiestatis