» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1778

[Ioannes DANTISCUS] do Antonio PUCCI
Löbau (Lubawa), 1537-11-16


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 299-300
2kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 244, s. 297-298

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 648

Publikacje:
1Starożytności s. 71 (ekscerpt język: polski przekład)
2CEID 1/1 Nr 72, p. 322-325 (in extenso; angielski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Ad cardinalem Pistoriensem protectorem etc.

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine modis omnibus colendissime.

Tametsi verear hanc meam scriptionem non nihil molestiae Dominationi Vestrae Reverendissimae allaturam, cogit me tamen rei necessitas, quae ingens telum est et cui, ut proverbium habet, ne dii quidem resistunt, ea in notitiam Dominationis Vestrae Reverendissimae deducere, quae cum meis tum etiam reverendissimi domini Tidemanni electi Culmensis et successoris mei rebus sunt apprime necessaria, quandoquidem non arbitror Dominationem Vestram Reverendissimam latere, quo pacto abhinc annis septem a serenissimo rege meo Poloniae, cuius tum apud caesaream maiestatem eram orator, ad hanc meam Culmensem ecclesiam Sedi Apostolicae praesentatus, nescio quo iniquo fato integram taxam, ut vocant, septingentorum aureorum, [a]d quo<d> se vix totus ecclesiae reditus extendit, soluere pro confirmatione in officiorum libris constitutam adactus fuerim, quod quidem vel adverso casu ac fortuito, vel potius quorundam avaritia aut procuratorum meorum ignorantia inscitiave commissum esse oportuit. Qua taxa si successor meus onerari deberet, nihil fieri posset magis ab aequitate alienum, praedecessores enim mei post bellum Prutenum ante novissimum, quod quattuordecim hic annis perduravit et ecclesiam Culmensem bonaque eius adeo extenuavit, quod vix sustinere poterant episcopum, gratuito fere et parvo dispendio confirmationes suas a Sede Apostolica obtinebant, a hac certissima ratione, quod ecclesia Varmiensis, ad quam postulatus sum, longe in fortunis pinguior, in libris officiorum ad quadringentos dumtaxat aureos sit astricta. Accedit item et hoc tempore, quod Varmiensis et Culmensis ecclesiae in bellis nuperrime sopitis non parum sint afflictae et per vicinum Luteranismi malum non parvo detrimento affectae. Hinc porro iure et pro mera pietate fieret, si quid indulgentiae in annatarum moderatione utrisque impenderetur. Quae ideo fusius Dominationi Vestrae Reverendissimae descripsi, ut pro sua incomparabili prudentia aequitateque in omnes dispiceret ac reputaret apud se. Quam gratiam ob has adductas causas istae duae ecclesiae, maxime autem Culmensis, quae, ut scripsi, vix septingentos aureos in annuis habet censibus, a Sede Apostolica merito impetrare deberent. Cumque ea in re ad neminem alium ego et successor meus, quam ad Dominationem Vestram Reverendissimam, quae Regnum Poloniae in suam suscepit protectionem, confugere debeamus, quantum possumus impensius supplicamus, ut nobis benignitatem beneficentiamque suam non gravate in iis et aliis quibuscumque, quae nostro nomine venerabilis dominus Theodericus de Rheden procurator noster referet, impartiri velit, memor illius gratiae et benevolentiae, qua me olim in Hispaniis agentem oratorem apud caesarem et in eius coronatione Bononiae prosecuta est. Qua fretus has prolixiores ad Dominationem Vestram Reverendissimam dedi, quae si quid amplius in me beneficii contulerit, omni gratitudine, cum melius res meae habere ceperint, atque adeo re ipsa Dominationi Vestrae Reverendissimae respondebo. Cui me summopere ut domino et patrono meo plusquam colendissimo commendo.

Ex castro meo Lubaviensi, XVI Novembris MDXXXVII.